Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAĽ. L Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Providi ac circumspecti patresfamilias, anno vertente, rationes secutn inire con­sueverunt, videre ac experiri volentes, utrum transacto anno laborantes aliquid ceperint vel potius id sibi acciderit, quod Apostolis piscatoribus, quorum nomine respondit Domino Si­mon Petrus, dicens: „Praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus.“1) Incremento rei domesticae paterfamilias ad agendum gratias impellitur Illi, „qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione“,2) decremento autem velut stimulo excitatur ad majo­rem usque providentiam atque solertiam. — Quidni nos, qui sumus Ministri Christi et dis pensatores Mysteriorum Dei,3) quos constituit servos super familiam suam, pro qua Dominus Noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum ,4) quos misit, ut eamus et fructum adferamus, quibus locavit vineam suam, de fructu manuum suarum plantatam: quidni inquam nos in auspicio novi, quem paucos ante dies occepimus, anni non inibimus rationes nobiscummet ipsis, non recogitabimus, utrum decursu praeterlapsi anni et ipsi profecerimus, et quantum in nobis fuit, curae no­strae crediti fideles quoque profecerint in via virtutis ac salutis ? utrum quod nostrarum par­tium fuit, assidue plantaverimus et solerter rigaverimus? utrum nostris moribus, ei vita gregi nobis commisso praeiverimus ante faciem Domini, studuerimusque parare vias Eius,5) „qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mun­daret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum?“6) Si sapimus et praevidemus, quam durum judicium his, qui praesunt,fiet,7) „si eo­rum incuria vel unus perierit ex iis, qui eorum curae traditi sunt,“8) utique meditabimur, in- timasque conscientiae nostrae latebras studiose perscrutabimur, utrum in nullo defuerimus muneri nostro, quod et gravissimum est, et plenum difficultatis ac periculi cum ob inge­nitam naturae nostrae imbecillitatem tum ob ingentem commissi nobis depositi valorem, scilicet animarum, non corruptibilibus auro vel argento redemptarum, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati.9) Quod munus eapropter a S. Gregorio M. ars artium, a Tridentinis autem Patribus onus, ipsis angelicis humeris formidandum veris­sime vocatur. Neque enim hoc peragi munus potest, S. Paulo teste,10) nisi in labore et aerum­na, in vigiliis multis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in charitate non ficta, in virtute Dei per arma iustitiae a dextris, et a sinistris, per Nr. 405. Anno ver­tente medi­tandum de gravitate mu- , neris pasto­ralis. i i i 1 1 t 1 i i L l) Lue. 5, 5. — •) Psal. 144,16- - *) II. Cor. 4, 1. — *) Coll. fer. IV. hebd. maior. — *) Luc. 1, 76. — •) Tit. 2, 14. — *) Sap. 6, 6. — 8) conf. Luc. cap. 16. — •) L Petr. 1, 18 sq, — 10) II. Cor. 11, 27; 6, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents