Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
48 itaque calices, quorum cuppae vel patenae, ex omni alio metallo, quam e praedictis confectae sunt. Ratio autem dispositionis liquet ex cap. 45. de Consecr. d. 1. „Ut calix, inquit, Domini cum patena, si non ex auro omnino, ex argento fiat. Si quis autem tam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat. De aere, aut orichalco non fiat calix, quia ob vini virtutem aeruginem parit, quae vomitum provocat.“ Unde etiam hoc colligitur, quod calices ex stanno propter paupertatem dumtaxat Ecclesiarum permittantur. Nemo autem ignorat calices in cuppa argenteos aut stanneos prout etiam e similibus metallis confectas patenas bene inaurari debere, ut pro usu sacro licite adhiberi possint. 2. VIVARIEN. Roms D. hodiernus Episcopus Vivarien, a sacra Rituum Congregatione humiliter insequentis Dubii solutionem expostulavit, nimirum : An publicae venerationi, prouti in pluribus suae Dioeceseos locis iam obtinet, exponi possint simulacra, seu statuae D. N. I. C. suum Cor sacratissimum monstrantis Beatae Margaritae Alacoque, ad eius pedes provolutae ? Quod quidem Dubium quum subscriptus Cardinalis Praefectus in Ordinariis sacrorum Rituum Comitiis hodierna die ad Vaticanum habitis retulerit, Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, auditis votis tum alterius ex consultoribus Theologis, tum Rmi D. Assessoris, omnibus mature perpensis ac consideratis, rescribendum censuere: Negative, inconsulta Sede Apostolica iuxta Decretum sa. me. Alexandri Papae VII, die 27. Septembris 1659. Atque ita rescripsere ac servari mandarunt die 12. Maii 1877. 3. RATISBONEN. Eques Fridericus Pustet Typographus Ratisbonensis, novam Missalis Romani editionem cudere volens, in sequentium Dubiorum solutionem a sacra Rituum Congregatione humillime imploravit, nimirum: Dubium I. In ultimo Tractus versu Festi Annuntiationis B. M. V. die 26. Martii legitur: Adducentur in laetitia et exultatione: adducentur in templum regis. Quum hic Tractus idem sit cum Tractu ex Missa Dilexisti de communi Virginis, videtur legendum Afferentur in laetitia etc. Dubium II. Feria VI. post Dominicam Passionis in Secreta Missae Septem Dolorum B. M. V. non videtur legendum : Suae suorumque sub cruce sanctorum consortium multiplicato piissimo interventu; sed potius suo suorumque etc. Dubium III. In ordine Missae post Lavabo in Oratione: Suscipe, Sancta Trinitas, plures recentiores Rubricistae graves, dicunt loco in honorem B. Mariae semper Virginis esse legendum: in honore B. M. semper V. Estne horum sententia sequenda et correctio hoc in loco Missalis facienda? Dubium IV. Festum Dedicationis Basilicae SSmi Salvatoris die 9 Novembris in Rubricis Generalibus Missalis (Titul. XI. de Symbolo) inter ea festa numeratur, in quibus dicitur: Credo. Nonne est apponenda in hoc festo Rubrica : Et dicitur: Credo, uti in festo Dedicationis Basilicae ss. App. Petri et Pauli die 18. Novembris ? Dubium V. Inter benedictiones diversas, quae in Missali inveniuntur: Benedictio loci concluditur nunc et in omnia saecula saeculorum. Dum in Rituali a sacra Rituum Congregatione approbato conclusio sonat: nunc et semper. Quid rectius ?