Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
39 Sancti Iosephi beatae Mariae Virginis Sponsi, ad diem primum Novembris, solemnem ob memoriam caelitum universorum inclusive; qui vero extra Europam ab eodem proximo die 19 huius mensis Martii usque ad postremum diem labentis anni MDCCCLXXXI inclusive, quae infra praecepta sunt: scilicet quotquot sunt Romae cives vel hospites Basilicam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpa- tione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate secundum mentem Nostram pias ad Deum preces effundant; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies in quadra- gesimali induito non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos : praeterea peccata sua rite confessrsanctissimum Eucharistiae sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Qua in re ea Instituta nominatim commemoramus, quorum tuitionem caritati Christianorum haud ita pridem per Litteras commendavimus, nimirum Propagationem Pidei, Sacram Jesu Christi Infantiam et Scholas Orientis; quas quidem in remotis etiam et silvestribus plagis instituere et provehere, ut pares necessitatibus sint, optatissimum Nobis destinatumque in animo est. — Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos qui ibi curam animarum exercent designanda, bis, vel si duo tantum sint templa, ter, aut si unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant; item alia opera, quae supra commemorata sunt, peragant. — Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate con- iunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. —- Praeterea locorum Ordinariis indulgemus, ut Capitulis et Congregationibus tam saecularium quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque memoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant. Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam stationem sese receperint, visitata sexies Ecclesia maiore aut parochiali, ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eandem indulgentiam consequi possint. — Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, qui car- cere, infirmitate corporis, aut alia qualibet iusta caussa impediantur, quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus atque indulgemus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit, vel in aliud proximum tempus prorogare, facta etiam potestate dispensandi super Communione cum pueris nondum ad primam Communionem admissis. Insuper universis et singulis Christi fidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cuisusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tam saecularem quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moni- ales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus. — Confessariis autem, hac occasione et duraute huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates largimur, quae a Nobis tributae fuere in alio