Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
so Nr. 1604. S. Rituum Congregationis Decretum d® edito novo officio et Missa propria SS. Cyrilli et Methodii. signis, tum ceteris indiciis, antiquitatis speciem praeseferebant. Instituto examine retentis- que arculis, quae dubiae fidei visae sunt, quidquid iis continebatur in subterranea coemeteria delatum est. Ac dolendum profecto plures huiusmodi reliquias Romae emptas, quin ad iudicium deferrentur Cardinalis in Urbe Vicarii (qui solus de reliquiis in suburbanis hypogaeis veterum chris'ianorum repertis, rite ac legitima iudicare potest), in dissitas terras perlatas fuisse, ea forte spe ut ab exterarum regionum Episcopis probarentur. Quum vero perditi homines ex hoc sacrilego commercii genere, non modica lucra asstqueientur, novam fraudem moliri coeperunt. Etenim arculas ad instar veterum et legitimarum, cum ossibus suppositiciis, cum signis ex antiquis expressis, ita composuerunt, ut legitimis similes essent; neque veriti sunt ipsas authenticas litteras eadem fraude et arte confingere, quo pacto plures in dolum induxerunt. Has insidias et fraudes non semper licuit detegere, imo timendum est ne ipsi sacrae lipsanothecae ministri, dolis irretiti, in falsariorum fallacias quandoque inciderint. Quapropter diligenti investigatione nunc acta conficiuntur, quibus inquiritur, qui sceleris auctores et qui illis adiutores fuerint. Interim ab ipso Pontifice Maximo munus mihi demandatum est monendi Episcopos, ut martyrum corpora, quae e romanis veterum Christianorum coemeteriis prodiise dicuntur, quaeque utcumque recognita Ecclesiarum praesulibus nunc exhibentur, generatim suspecta habeant, neque fidelium cultui proponi permittant, donec novis litteris moneantur qua ratione, circa ea, se gerere debeant. Quae res cum magni momenti sit, commendatur prudentiae Amplitudinis Tuae, cui fausta omnia ac felicia precor a Domino. Datum Romae ex aedibus Vicariatus XVI. Kalend. Februar. 1881. p |g Addictissimus servus verus R. Card. Vicarius, m. p. Strigonii, die 5-a Martii, 1881. Qui Sanctissimi Domini Nostri Encyclicas de SS. Pontificibus et Confessoribus Cyrillo et Methodio ad universi catholici orbis Antistites die 30-a Septembris anni mox praeterlapsi datas, et abhinc sub 8-a Octobris, e. a. Nr. 4431. publicatas, legerunt, norunt etiam quod Sua Sanctitas praecipere ibidem dignata sit: „ut rato die quinto mensis Julii — in Kalendarium Romanae atque universalis Ecclesiae inseratur, agaturque quotannis festum Sanctorum Cyrilli et Methodii cum ritus duplicis minoris Officio et Missa propria, quae sacrum Consilium legitimis ritibus cognoscendis approbavit“. — Apostolico huic mandato obsequentissimi morem gerens idem sacrum Consilium, id vero est, S. Rituum Congregatio, novum Officii et Missae de iisdem Sanctis schema proposuit, quod Summus Pontifex approbare ac ratihabere dignatus est. Super quibus editum praelaudatae S. Congregationis decretum cum eo in subnexo pro statu notitiae et observantiae publico, quod novi officii novaeque Missae tot suo tempore exemplaria tam ad V. Clerum, quam pro Ecclesiis dimissurus sim, quot requiruntur, ut horas canonicas rite omnes et singuli recitare et praescriptam Missam debite celebrare valeant.