Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
20 liter eadem petant, sunt inquam, adeo ab audiendis Confessionibus abhorrentes, ut poeni- tentes ab hoc Sacramento arceant, eosque in damnationis aeternae periculum conjicere non reíormident: non pastores hi, sed pastorum coecorum idola et simulacra, qui ad propria commoda, non ad labores et sollicitudines pro Dei gloria et animarum salute sibi videntur vocati. Sunt alii, qui hoc onus sibi, qua proprio ovium pastori impositum, ne digito quidem attingunt, verum illud, non etiam beneficii, quod tenent, emolumenta in humeros aliorum saepe ineptorum et nondum exercitatorum Confessariorum prae ignavia devolvunt, non perpendentes, quod hi extranei proprios fidelium Pastores de manibus Dei viventis liberaturi non sint, nec sint ipsis opitulaturi, si ministerium illis impositum perfunctorie peragant. Boni e contrario, hocque nomine digni Pastores animarum, pro ovibus suis animam, multo igitur magis vitae commoditates ponere parati sunt. Libentissime impendunt se, imo superinpenduntur pro peccatoribus, nullos refugiunt labores, nulla fatigia, semper accincti, semper promptissimi ad dispensandum Poenitentiae Sacramentum, quod lapsis post baptismum ad salutem necessarium est, ut nondum íegeneratis ipse baptismus. Norunt enim, nullibi efficacius Dei gloriam et salutem animarum promoveri posse, quam in Sacro Tribunali, Dorunt, illic se posse boni pastoris officium implere, dum animas e faucibus inferni eripiunt; quod aegrotum est curant, quod infirmum est consolidant, quod confractum est, alligant. Quod abjectum est, reducunt, quod periit, quaerant; quod pingue et forte est, custodiunt. Ibi oves suas cognoscunt, peccatoris conversionem perficiunt, ut periti medici congruis remediis animas fidelium peccatis vulneratas curant, sanant; ibi homines, a via salutis aberrantes et per latam portam, et spatiosam vitiorum semitam ad damnationis abyssum gradientes, viam Coeli docent, et per angustam portam intrare compellunt. Ibi peccatores in sanguine Agni, et ab omni inquinamento carnis mundantur. Quotiescunque igitur Confessarii, imprimisque animarum Pastores ad audiendas Confessiones vocantur, alacri hilarique animo Sacramentum administrent, neque unquam fastidio affecti videantur. Quod enim salutiferum magis officium praestare poterunt, quam illud, per quod fidelium animae in viam salutis diriguntur, ac cum Deo reconciliantur, quove rite ac bene impleto officio, teste S. Pio V. omnium Christianorum haberetur reformatio. Quot meritis cumulantur ii, qui hoc ministerio sancte et assidue, funguntur, quum neque minimum charitatis opus absque ampla mercede relinquendum esse solem- niter edixerit, promiseritque Christus Dominus? Hinc omnes Christi ministri, qui aposto- lico imbuti fuerunt spiritu, in audiendis peccatorum confessionibus indefessos se exhibuerunt, unde uberrimos in vinea Domini collegerunt fructus. Ii autem, qui inviti hoc Sacramentum administrant, et malunt aliis detineri curis, vel otio et ignavia torpere, quam ad hoc saluberrimum ministerium dignos, idoneosque se reddere, serio recogitent Vae per prophetam in oficio suo frigidis et negligentibus Pastoribus intentatum:1) „Vae Pastoribus — qui gregem meum non pascebatis. Haec dicit Dominus Deus: Ecee ego ipse, super Pastores requiram gregem meum de manu eorum.“ Renovent ergo, qui tales adusqae fuerunt, zelum suum, et resuscitent gratiam in sacra ordinatione ideo acceptam,2) ut digni sint ministri Christi et assidui dispensatores Mysteriorum Dei, aut ab officio desistant, velut arbor illa fici, quae quia fructum non tulit, succidenda proponitur in Evangelio,8) ut ministeria *) Ezech. 34. — *) cf. 2.Tina. 1,6- — ')cf. Luc. 13, 6. sq.