Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
F" 9 Quae in pluribus S. Scripturae veteris foederis commemorantur, organa cum organis nostrarum Ecclesiarum confundenda non sunt; vox enim organum, ut observat Isi- dorus Hispalensis,1) vocabulum est generale vasorum musicorum omnium. In eo autem omnes conveniunt, quod organum nostro simile Constantinus Copronymus Pipino Galbarum Regi a. 757. Constantinopoli donum miserit, quod Imperator Constantinus Michael Carolo Magno maximum eiusmodi instrumentum dono dederit, quod monachus S. Galli describens2) vocat musicorum organum praestantissimum, quod Delus ex aere conflatis, rollibusque taurinis per fistulas aereas mire perflantibus rugitum quidem tonitrui boatu, garrulitatem vero Lyrae vel cymbali dulcedine coaequabat. Hoc organum Carolus M. in Ecclesia Aquis- granensi collocandum jussit, quemadmodum refert Walafridus Strabo.3) Adfuere jam igitur bina organa in Gallia sive Germania, cumque illa nemo pulsare noverit, Carolus M. Roma evocavit duos Cantores, qui ut testatur Einhardas,4) Canonicos Metenses et Aquisgra- nenses non solum cantum Gregorianum docuerunt, sed erudierunt etiam in arte organandi. Caroli M. filius Ludovicus Pius Presbytero nomine Georgio, quem Baldericus Comes Ve- netiis secum attulit, et Imperatori praesentavit, ut idem Annalista narrat, commisit, ut organum conficeret, mandavitque simul Thamulfo sacellario suo, ut Georgio Presbytero omnia ad instrumentum efficiendum necessaria praeberentur. Unde jam ultro patet organa, et organorum confectores prius in Italia, quam in Germania et Gallia exstitisse. Átverő etiam dubitari nequit, quin mox Germani in hac arte plus reliquis populis excelluerint ita, ut Joannes VIII. Summus Pontifex Frisingensem Episcopum requisierit „ut optimum organum cum artifice, qui hoc moderari et facere ad omnem modulationis efficaciam possit ad instructionem musicae disciplinae Romam aut secum deferret aut mitteret.“5) Saec. XII. et XIII. jam in multis Cathedralibus et Conventualibus Ecclesiis organa in usu fuisse, testes sunt Joannes Sarisberiensis Episcopus Carnotensis6) et S. Antoninus.7) Synodus autem ad vallem Guidonis in Turonensi Dioecesi a. 1242. celebrata de organis velut re notissima loquitur.8) Non tamen sine omni contradictione usus organorum in Ecclesiis invaluit, cui se praeter alios Aelredus opposuit Abbas, qui sic scribit: „Cessantibus jam typis et figuris, unde in Ecclesia tot organa, tot cymbala? ad quid rogo, terribilis ille follium flatus, tonitrus potius fragorem quam vocis exprimens suavitatem ? Ad quid illa vocis confractio et infractio? Hic succinit, ille descinit, alter supercinit, alter medias quasdam notas dividit, et incidit.“9) Apud Graecos organorum usus in Ecclesiis non fit, Capella Papalis Romae perinde nunquam organum habuit, uec Summo Pontifice sacris operante ullus auditur musicus concentus. Quod in Concilio Tridentino usus instrumentorum musicorum in cultu divino, atque ipsorum etiam organorum ob summos organistarum et musicorum abusus proscriptus non fuerit, intercessioni dumtaxat Ferdinandi I. Imperatoris tribuendum est, et Patres satis esse arbitrabantur sic statuere : „Ab Ecclesiis vero musicas eas, ubi sive organo, sive cantu lascivum aut improbum aliquid miscetur, item saeculares omnes actiones,-------arceant, — Epis copi — ut domus Dei verae domus orationis esse videantur, et dici possint.“10) Quod Concilii decretum plures Summi Pontifices, ac in specie Benedictus XIV. serio concernentibus in memoriam revocaverunt. Utinam , quae in Caeremoniali Episcoporum eatenus t) Orig. lib. 3. cap. 20. — 2) de gestis Caroli M. — •) de ornatu Eccl. Aquisgr. — 4) Annales ad a. 787 — B) Ba'uz. in Miscell. — 8) 1. 1. Policratici. — 7) Summa p. 3. — 8) Vide Harduin. — s) 1. Speculum charitatis. — 10) Sess, 22. de obs. et evit. in celebr. Nr. 678. De organis, eorum usu et benedictione iu Ecclesiis. i 1 l 1 5