Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
XVI. Decretum Bisinianen. Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Humilis a Bisiniano Laici Professi Ordinis Minorum Sancti Francisci Reformatorum. Super dubio : j „An stante approbatione Virtutum et duorum miraculorum tuto procedi possit ad eiusdem Ven. Servi Dei Beatificationem ?a Assisiensis Patriarchae fidelissimus filius Ven. Humilis a Bisiniano sodalis laicus Franciscalis familiae Reformatorum, Sancti Patris sedulo vestigia sectatus est. Humilitatem enim, quam suo praeferebat nomine, impensissime coluit, paupertatem adamavit quam qui maxime, sui ipsius abnegatione, et carnis dira maceratione, corpus suum exhibuit hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Verum etsi ex munerum quoque exercitio in domo Dei abiectior fieri conaretur, virtutum praestantia qua fulgebat, et caelestibus quibus illustrabatur donis, decessit sanctitatis fama conspicuus. Heroicas proinde eiusdem virtutes solemni decreto pronunciavit sa. me. Pius Papa VI. die Sancto Patriarchae Francisco sacra anno MDCCLXXX. Perfectionis autem christianae, et claustralis disciplinae exercitationi, cui Venerabilis Servus Dei ad mortem usque omnem dederat operam, supernum miraculorum testimonium accessit, quorum duo Ven. Dei Famulo intercedente patrata, post rigidam, ut moris est, Sacrorum Rituum Congregationis discussionem, sa. me. Pius IX. vera Apostolico edixit Decreto ultima post Pentecosten Dominica anno MDCCCLXXV. Quamvis autem ex memoratis Decretis de virtutibus et miraculis Ven. Humilis a Bisiniano iam constaret, dubium supererat discutiendum, an inter Beatos tuto foret recensendus : Propositum itaque hoc fuit coram Sanctissimo Domino Nostro LEONE Papa XIII. in frequentissimo sacrorum Rituum conventu octavo Idus Martii vertentis anni, atque concordi suffragio et Reverendissimi Cardinales sacris tuendis Ritibus praepositi ac Patres Consultores proposito dubio annuerunt. Attamen Sanctissimus Dominus Noster ingeminandas esse censuit preces ut in tam gravi negotio maius sibi a Patre luminum auxilium compararet. A.d explenda tandem Minoriticae familiae vota, postquam Sacrum pientissime peregit in domestico Oratorio Palatii Vaticani, aulam adiens nobiliorem coram Reverendissimis Cardinalibus Dominico Bartolini Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, et Antonio Maria Panebianco Causae Relatore, nec non R. P. Laurentio Salvati s. Fidei Pro- motore et infrascripto Secretario decrevit: „Tuto procedi posse ad Beatificationem Ven. S. D. Humilis a Bisiniano.u Nr. 3981. Ex S. Congregatione Rituum.