Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

93 XVI. Qui hodie rerum in Belgio potiuntur, mox atque gubernacula regni versare coeperunt, professi sunt, id sibi in votis esse, ut Belgium inter illa regna recenseatur, quae nec apud se Nuncium Apostolicum, nec apud S. Sedem legatum habent. Quaesi­verunt itaque opportunitatem, id quod erat in votis efficiendi, et quia qui quaerit, pas­sim etiam invenit, ipsi quoque invenerunt non causam justitiae ac veritati innixam, sed praetextum dumtaxat , et hunc falsis ac mendacibus suppositionibus superstructum, id quod Acta S. Sedis, expositio nimirum, documentis illustrata ac roborata factorum, ad objectum hoc adtinentium, typis descripta et vulgata invictissime demonstrat '). Postu­latum nempe est a Summo Pontifice, ut diceret malum bonum, et bonum malum, seu ut de institutione primaria recens rogatam legem, quae jura Ecclesiae violat, et saluti animarum perniciosa est, probaret, et Episcoporum contra illam directum zelum repro­baret. Quod cum a Summo Pontifice impetrare nequivissent, suum apud S. Sedem legatum revocaverunt, Nuncium Apostolicum autem Belgio excedere jusserunt. Quo quidem facto in jus S. Sedis Nuncios sive legatos mittendi involarunt, imo ultro procedentes illam convi- tiis ac injuriis offendere ac afficere veriti non sunt. Jus S. Sedis Nuncios sive legatos etiam stabiles mittendi e jure Romano Pontifici divinitus collato, universam Christi Ecclesiam ordinaria potestate regendi et gubernand1 velut corollarium profluit, cuius rationem Inno­centius IIÍ. reddidit et explicuit, scribens Archi-Episcopis, Episcopi«, Abbatibus etc. Fran­ciáé : „Licet commissa nobis a Domino potestatis ecclesiasticae plenitudo, universis Christi fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanae non pos­sumus ampliare, quia juxta verbum Domini cum ad staturam nostram ne cubitum unum adjicere, vel simul in diversis locis existere, in unius tamen corporis unitate vel ad remota quaelibet in ictu oculi transvolare possumus, et cum Habacuc exuli Danieli, deposito in lacu leonum, per nos ipsos cibi consolationem afferre, ac messoribus nihilominus mini­strare. Quia vero lex id humanae conditionis non patitur, nec possumus in persona propria gerere solicitudines universas, interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis no­stri. ea cogimur exercere, quae si commoditas Ecclesiae sustineret, personaliter libentius im­pleremus.“2) Ut adeo, qui Summum Pontificem in potestate mittendi legatos impedit, is eun­dem in exercitio jurium Primatialium impedire, imo hoc pro re nata plane impossibile red­dere censendus sit. Ipse Febronius, tam iniquus de cetero invasor et taxator jurium S. Sedis, *) Vide „Esposizione documentata dei fatti relativi alia questione deli’ insegnamento prim ario ne 1 Belgio e alia cessazione de’ rapporti diplomatici fra il governo Belga e laS. Sede.“ — *) Epist. Innoc. HI. lib. 1. edit Steph. Balu/.ii Paris. 1682­Nr. 4041. Allocutio Summi Ponti­ficis Leonis XIII. super injuriis, a Bel­gico Guber­nio S. Sedi illatis.

Next

/
Thumbnails
Contents