Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
83 ephemeridibus legimus, quod Augustissimus Imperator, et Rex Noster Apostolicus cum Augustissima Imperatrice et Regina Nostra, Serenissimi item Archi-Duces plura millia florenorum obtulerint pro exstruenda pro Catholicis in praedicta Capitali Civitate Ecclesia, quae digna sit Majestate Dei, qui in nostris adoratur Ecclesiis, digna sanctissimis, quae in illis celebrantur mysteriis. In hoc regiae munificentiae actii non exemplum solum nobis proponitur, quod imitemur, sed provocatio etiam, ut illud sequamur. Concurramus igitur ad opus tam salutare, tam augusto inauguratum auspicio, quod profecto cedet ad maiorem Dei gloriam et Catholicae Ecclesiae decus et amplius incrementum. Cui multum datum est, abundanter tribuat, qui parum habet, etiam de modico largiri stipem haud negligat; conflatis enim plurimorum denariis maxima perfecta fuisse opera novimus, atque nostro quoque tempore experti sumus. Si DD. Curati parochianis suis proposuerint, quae fuerit conditio Catholicorum per quatuor saeculorum intercapedinem in Bosnia, intelligent profecto, quare illi aedibus sacris, hoc nomine dignis, careant, quodve diu adhuc carendum ipsis sit, nisi aliorum ope ac subsidiis suffulciantur. Dispono autem, ut quas seu ipsi DD. Curati praedicto scopo contulerint symbolas, seu a suis parochianis collegerint, illas ad officium meum promovere velint, in Circularibus Dioecesanis litteris publicandas, atque ad concernens caesareum ac regium commune Ministerium, cui provincia hoc exstruendae Ecclesiae negotium curandi altissimo loco delata est, transponendas. Bajcs, die 30-a Julii, 1880. Mathias Oszczithy, Ord. VADiaconus Districtus Radosnaensis et Parochus in Nyitra-Pereszlény die 26-a curr. Sacramentis moribundorum munitus obiit aetatis anno 68-0 et sacerdotii 42, cuius animam solitis ad altare suffragiis devoveo, pro paro-: chiali autem, quod vacans reliquit, beneficio, concursum, usque 15-am mensis Se-! ptembris duraturum, publico. Bajcs, die 30-a Julii, 1880. Nr. 3392. Pro vacante per obitura Mathiae Oszczithy parochia Nyitra- Pereszlény concursus publicatur. Dies 26-us labentis mensis supremus fuit Joanni Dőnay, emerito Parocho, et Instituti S. Adalberti E. M. Sacerdotis, qui anno aetatis 74, Sacerdotii 49-0 Sacramentis moribundorum rite provisus eo die ad aeternitatem evocatus est, cuius animam dum solitis ad aram suffragiis commendo, locum, quem in antelato Instituto tenuit, erga supplicem isthuc exhibitum, conferendum fore significo. Bajcs, die 30-a Julii, 1880. Nr. 3393. Obitus Joan- nis Dónay, Instituti S. Adalberti E. M. Sacerdotis. Ad fundum auxiliarem deficientium Sacerdotum recentissime sequentes Archi- Dioecesani Presbyteri suas symbolas contulerunt. Achatius Birkés, Cooperator 100 fl, Ferdinandus Czibulka, c. r. Capellanus aulicus et Director spiritualis cleri junioris in Seminario Centrali Pestiensi pariter 100 fl., tandem Adamus Ott, Cooperator Budapestiensis ad S. Josephum aeque 100 fl. v. a. Quod praesentibus ad notitiam V. Cleri Archi-Dioecesani perfertur. Strigonii, die 5-a Augusti, 1880. Nr. 3410. Symbolae pro fundo auxiliari Archi-Dios- cesano.