Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

.c fl-o .ß 68 III. SANCTI HIPPOLYTI. Rmus D. hodiernus Episcopus Sancti Hippolyti sacrae Rituum Congrega­tioni exposuit quod in nonnullis suae Dioeceseos Parochialibus Ecclesiis quarum po­pulus non est numerosus, ex longo iam tempore invaluerit mos, ut aqua baptismalis tantummodo in Sabbatho Sancto Paschatis benedicatur et pro toto anno reservetur; benedictio autem aquae baptismalis in Vigilia Pentecostes ommittatur. Ad monitionem a Decano factam Parochi isti non solum antiquissimam consuetudinem invocarunt, sed etiam ad Ritualis Romani Rubricam provocarunt, quae habet: „Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta, in Sabbatho Sancto Paschatis vel Sabbatho Pente­costes,“ unde inferebant sufficere ut vel Sabbatho Maioris Hebdomadae vel in Vigi­lia Pentecostes, fiat benedictio aquae baptismalis, nec oportere eam dem ex Rubricae mandato fieri utroque Sabbatho. Quapropter supradictus Orator ab eadem sacra Congregatione humillime exquisivit: Utrum consuetudo isthaec tolerari queat benedicendi aquam baptismalem in istis Parochiis dumtaxat semel per annum, Sabbatho videlicet sancto Paschatis? Et sacra Congregatio, re mature perpensa, iuxta alia Decreta, ac praeser­tim in una Lucana diei 12 Aprilis 1755 et in una Urbevetana diei 7 Decembris 1844, rescribendum censuit: Aquam baptismalem in Parochiis esse benedicendam in Sabbathis Paschae et Pentecostes, non obstante quacumque contraria consuetudine, quae omnino eliminari debet. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 13 Aprilis 1874. Primum Decretum perhibet, prohibitas esse Missas de Requie in festo S. Iosephi, B. M. V. Sponsi. Secundum nos docet, incensationes in Missis Cantatis sine assistentibus Mi­nistris Diacono et Subdiacono esse omittendas. Denique e tertio liquet, benedictionem fontis baptismalis non in Sabbatho Sancto seu maioris hebdomadae tantum, sed etiam in Sabbatho Pentecostes, sive in Vigilia huius festi peragendam, et quamcunque contrariam consuetudinem, quae apud nos passim a negligentia repeti debet, eliminandam esse. Strigonii, die 27-a Iunii, 1880. Nr. 2906. Obitus Ven- ceslai Pauly, Sacerdotis in- stit. S. Adal- berti. Nr. 2907. Joannis Jur- sza, Instituti S. Adalberti Sacerdotis obitus. Venceslaus Pauly, instituti S. Adalberti Sacerdos, emeritus Parochus Lozor- nóensis, die 28-a Maii h. a. postquam Sacramenta moribundorum pie suscepisset, mortuus est anno aetatis 79, Sacerdotii 53. Jubilaris in annum tertium Presbyteri animam dum piis ad aram suffragiis commendo, simul locum, quem in Instituto prae­libato vacantem reliquit, competentium concursui patere declaro. Strigonii, die 27-a Junii, 1880. D. Joannes Jursza, Instituti S. Adalberti Sacerdos, Instituti emer. Parocho­rum et defic. Sacerdotum VRector, et Ecclesiae olim Paulinorum Tirnaviae Admini­L i strator, post pie suscepta moribundorum Sacramenta die 31-a Maii h. a. e marasmo senili obiit anno aetatis 77 plene completo, et sacerdotii 53. Cuius animam dum soli­tis ad aram suffragiis commendo, simul de V. Clero illos, qui defuncto in praelau-

Next

/
Thumbnails
Contents