Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
67 I. VERONEN. R. D. hodiernus Magister Caeremoniarum Cathedralis Ecclesiae Veronen. a sacra Rituum Congregatione insequentium Dubiorum solutionem humillime imploravit, nimirum : Dubium I. In festo s. Iosephi B. M. V. Sponsi et Ecclesiae Catholicae Patroni potestne cani Missa de Requie, praesente corpore ? Dubium II. Potestne in eodem Festo, ubi est de praecepto, celebrari Missa in Oratoriis privatis? Sacra vero eadem Congregatio, referente subscripto Secretario, propositis Dubiis rescribere rata est : Ad I. Negative. Ad II. Standum restrictioni in Brevi Apostolico expressae. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 7. Februarii 1874. II. DE ZACATHECAS. Rmus D. Iosephus Maria a Refugio Guerra Episcopus de Zacathecas in Re- publica Mexicana Americae Septentrionalis sacrae Rituum Congregationi sequentia Dubia enodanda proposuit, nimirum : Dubium I. In Missa quae cum cantu celebratur, sed sine Ministris sacris omnes incensationes omittendae sunt. Usus contrarius praevaluit in his regionibus. Sed quatenus haec consuetudo non sit tolerabilis, etiam ommittendae ne sunt in Missa quae cum expositione Venerabilis celebratur ? Dubium II. In Missis, quae cum cantu et expositione Ssmi Sacramenti celebrantur, quaenam Oratio anteponenda, commemoratio nempe Venerabilis, vel collecta Spiritus Sancti, quae occurrit ut imperata ? Hic non eadem est omnium super hac re sententia. Dubium III. Cum in hac Cathedrali non habeantur in praesentiarum nisi tres Canonici, Missae feriales vel de Vigilia, quae occurrunt post Missam de Festo, non per Canonicos ipsos, sed per Capellanos Chori cantantur. Quaeritur : In iisdem Missis adesse debet Magister Caeremoniarum, vel tantum cum Canonici ad altare celebrant ? Dubium IV. Nulla ratione nullisque in circumstantiis licetne cantare duas Missas de eodem Festo in ipsa die, absque gratia speciali et expressa Sanctae Sedis ? Sacra vero eadem Congregatio, audita sententia alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, propositis Dubiis respondendum censuit : Ad I. In Missa quae cum cantu, sed sine Ministris celebratur, incensationes omnes omittendae sunt, si vero dum haec Missa cantatur Ssmum Sacramentum super Altare est expositum, incensationes in Missa pariter omittendae sunt et ss. Sacramentum incensatur tantum postquam in throno fuit collocatum, et antequam deponatur. Ad 11. Commemoratio Ssmi Sacramenti in casu est facienda post alias omnes orationes de praecepto et ante omnes collectas etiam imperatas. Ad III. Servetur consuetudo. Ad IV. Negative iuxta Decretum in Asten. 1 Augusti 1652 et in Mediola- nen. 3 Augusti 1652. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 18 Martii 1874. Nr. 2905. S. Rituum Congregationis Decreta.