Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
58 Nr. 2236. S. Rit. Congregationis Decreta. pagandae aerario: cui tamen quidquid erit vendendis exemplaribus redactum pecuniae, tamdiu in rem cedat, quoad par ratio fuerit acceptorum et expensorum. Si quidquam eidem accrevisse contingat, accrescentem pecuniam omnem insumi jubemus in lucubrationes eorum scriptorum edendas, qui S. Thomae Aquinatis illustrandis operibus maxime excellant. Cui vero inter illos scriptores decerni primas oporteat, viderint ipsi Cardinales quos nominavimus : hoc tantum monemus, eos scriptores esse ceteris anteponendos, quorum doctrina majorem fructuum ubertatem sit allatura, et temporum necessitatibus accomodatior esse videatur. Datum Romae apud S. Petrum die 18. Januarii 1880. Pontificatus Nostri Anno secundo. LEO FP. XIII. Budapestini die 15. Maii, 1880. Operae pretium me facturum existimavi, quaepiam rursum S. Congreg. Rituum recentiora Decreta ad notitiam V. Cleri perferre et signanter : A. BONONIEN. in quo dubia proposita resolvuntur circa Officium S. Ra- phaelis, Pretiosissimi Sanguinis et S. Sindonis. „Ex parte Curiae Ecclesiasticae Bononien. S. Rit. Congregationi sequentia dubia fuere proposita pro opportuna solutione, nimirum : Dubium I. In omnibus fere editionibus quae circumferuntur Officii S. Rapha- elis Archangeli a S. Sede aliquibus locis concessi hymnus ad Laudes: Christe sanctorum etc exhibetur juxta formam, quae in usu erat ante correctionem s. m. Urbani Fapae VIII., quaeque regulis metricis parum respondet. Quaeritur ideo 1. Utrum hymnus praedictus ita recitandus sit, an potius juxta formam per laudatam correctionem conductam, et quae servatur in Officio Dedicationis S. Michaelis Archangeli ? 2. Utrum hymnus ipse integer sit recitandus prout Sacra Congregatio decrevit respectu officii S. Gabrielis Archangeli (in Taurinen. 12. Septembris 1857) an potius omittendae sint strophae s. Michaelem et Gábrielem respicientes ? Dubium II. Antiphona dicenda ad Magnificat in secundis Vesperis eiusdem Officii S. Raphaelis, desumta est ex secundis Vesperis dedicationis S. Michaelis (29. Septembris) sed omisso duplici Alleluja, quod illi Antiphonáe in praecitato Festo subjungitur. Quaeritur num memoratae Antiphonae in Festo S. Raphaelis duplex illud Alleluja addendum sit an prorsus omittendum ? Dubium III. Sacrorum Rituum Congregatio in una Ordinis Minorum S. Fran- cisci die 8-a Augusti 1835. declaravit: Versus Nocturnorum dicendos esse juxta Ordinem Responsoriorum Horarum minorum. Quaeritur quomodo juxta praedictam regulam ordinanda sint tum responsoria brevia Horarum in Officio Pretiosissimi Sanguinis Domini, tum versus singuli qui Responsoriis brevibus immediate subjiciuntur, tum versiculi Nocturnorum in eodem Officio ? Dubium IV. In responsorio brevi ad Sextam in Officio Sacratissimae Sindonis dicitur f. Quia per mortem tuam redemisti mundum, ut habetur etiam in versiculo, qui immediate subnectitur responsorio brevi ad Tertiam, sed in versu secundiNocturni e contrario legitur : Quia per Crucem tuam etc. Quaeritur ergo juxta regulam memoratam in praesenti Dubio, quaenam lectio praeferenda sit: ideoque utrum tam in Matutino quam in Horis minoribus dicendum sit: Quia per tnortem tuam etc. an per crucem tuam etc ?