Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

48 nistarum flagitiosis gregibus iamdiu propositum. — Unde liquet quam absonum et absurdum sit publicam salutem a divortiis expectare, quae potius in certam societatis perniciem sunt evasura. Igitur confitendum est, de communi omnium populorum bono meruisse opti­me Ecclesiam catholicam, sanctitati et perpetuitati coniugiorum tuendae semper inten­tam ; nec exiguam ipsi gratiam deberi, quod legibus civicis centum iam annos in hoc genere multa peccantibus palam reclamaverit j1) quod haeresim deterrimam Pro­testandum de divortiis et repudiis anathemate perculerit ;8) quod usitatam graecis diremptionem matrimoniorum multis modis damnaverit ;s) quod irritas esse nuptias de­creverit ea conditione initas, ut aliquando dissolvantur •*) quod demum vel a prima aetate leges imperatorias repudiarit, quae divortiis et repudiis perniciose favissent.*) — Pontifices vero maximi quoties restiterunt principibus potentissimis, divortia a se facta ut rata Ecclesiae essent minaciter petentibus, toties existimandi sunt non modo pro incolumitate religionis, sed etiam pro humanitatis gentium propugnavisse. Quam ad rem omnis admirabitur posteritas invicti animi documenta a Nicolao I edita ad­versus Lotharium; ab Urbano II et Paschali II adversus Philippum I regem Galb­arum ; a Caelestino III et Innocentio III adversus Philippum II principem Galliarum ; a Clemente VII et Paullo III adversus Henricum VIII; denique a Pio VII sanctissimo fortissimoque Pontifice adversus Napoleonem I, secundis rebus et magnitudine imperii exultantem. Quae cum ita sint, omnes gubernatores administratoresque rerum publi­carum, si rationem sequi, si sapientiam, si ipsam populorum utilitatem voluissent, malle debuerant sacras de matrimonio leges intactas manere, oblatumque Ecclesiae adiumentum in tutelam morum prosperitatemque familiarum adhibere, quam ipsam vocare Ecclesiam in suspicionem inimicitiae, et in falsam atque iniquam violati iuris civilis insimulationem. Eoque magis, quod Ecclesia catholica, ut in re nulla potest ab religione officii et defensione iuris sui declinare, ita maxime solet esse ad benignitatem indul­gentiamque proclivis in rebus omnibus, quae cum incolumitate iurium et sanctitate officiorum suorum possunt una consistere. Quam ob rem nihil unquam de matrimoniis statuit, quin respectum habuerit ad statum communitatis, ad conditiones populorum ; nec semel suarum ipsa legum praescripta, quoad potuit, mitigavit, quando ut miti­garet caussae iustae et graves impulerunt. — Item non ipsa ignorat neque diffitetur, sacramentum matrimonii, cum ad conservationem quoque et incrementum societatis humanae dirigatur, cognationem et necessitudinem habere cum rebus ipsis humanis, quae matrimonium quidem consequuntur, sed in genere civili versantur: de quibus rebus iure decernunt et cognoscunt qui rei publicae praesunt. Nemo autem dubitat, quin Ecclesiae conditor Iesus Christus potestatem sacram voluerit esse a civili distinqtam, et ad suas utramque res agendas liberam *) Pius VI. epist. ad episc. Lucion. 28 Maii 1793 — Pius VII, litter, encycl die 17 Febr. 1809. et Const, dat. die 19 Iui. 1817. — Pius VIII, litt, encycl. die 29 Maii 1829.— Gregorius XVI, Const, dat. die 15 Augusti 1832. — Pius IX, alloc, habit, die 22 Sept. 1852. — *) Trid. sess. XXIV, can. 5 et 7. — *) Concil. Floren., et Instr Eug. IV ad Armenos. — Bened. XIV, Const. Etsi pastoralis, 6 Maii 1742. — 4) Cap. 7 de condit, appos. — 5) Hieron.,. epist. 79 ad Ocean. — Ambros, lib. VIII in cap. 16 Lucae, n. 5. — August, de nuptiis cap. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents