Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
44 sed divina auctoritate Ecclesiae, quae rerum sacrarum sola habet magisterium. — Deinde consideranda sacramenti dignitas est, cuius accessione matrimonia Christianorum evasere longe nobilissima. De sacramentis autem statuere et praecipere, ita, ex voluntate Christi, sola potest et debet Ecclesia, ut absonum sit plane potestatis eius vel minimam partem ad gubernatores rei civilis velle esse translatam. — Postremo magnum pondus est, magna vis historiae, qua luculenter docemur, potestatem legiferam et iudicialem, de qua loquimur, libere constanterque ab Ecclesia usurpari consuevisse iis etiam temporibus, quando principes reipublicae consentientes fuisse aut conniventes in ea re, inepte et stulte fingeretur. Illud enim quam incredibile, quam absurdum, Christum Dominum damnasse polygamiae repudiique inveteratam consuetudinem delegata sibi a procuratore provinciae vel a principe Iudaeorum potestate ; similiter Paullum Apostolum divortia incestasque nuptias edixisse non licere, cedentibus aut tacite mandantibus Tiberio, Caligola, Nerone! Neque illud unquam homini sanae mentis potest persuaderi, de sanctitate et firmitudine coniugii,1) de nuptiis servos inter et ingenuas,*) tot esse ab Ecclesia conditas leges, impetrata facultate ab Imperatoribus romanis, inimicissimis nomini christiano, quibus nihil tam fuit propositum, quam vi et caede religionem Christi opprimere adolescentem: praesertim cum ius illud ab Ecclesia profectum a civili iure interdum adeo dissideret, ut Ignatius Martyr,*) Iustinus,4) Athenagoras5) et Tertullianus,6) tamquam iniustas vel adulterinas publice traducerent nonnullorum nuptias, quibus tamen imperatoriae leges favebant. — Postea vero quam ad christianos Imperatores potentatus omnis reciderat, Pontifices maximi et Episcopi in Concilia congregati, eadem semper cum libertate conscientiaque iuris sui, de matrimoniis iubere vetare perseverarunt quod utile esse, quod expedire temporibus censuissent, utcumque discrepans ab institutis civi’ibus videretur. Nemo ignorat quam multa de impedimentis ligaminis, voti, disparitatis cultus, consanguinitatis, criminis, publicae honestatis in Conciliis Illiberitano,7) Arelatensi,8) Chalcedonensi,9) Milevi- tano II10) aliisque, fuerint ab Ecclesiae praesulibus constituta, quae a decretis iure imperatorio sancitis longe saepe distarent. — Quin tantum abfuit, ut viri principes sibi adsciscerent in matrimonia Christiana potestatem, ut potius eam, quanta est, penes Ecclesiam esse agnoscerent et declararent. Revera Honorius, Theodosius iunior, Iustinianus11) fateri non dubitarunt, in iis rebus quae nuptias attingant, non amplius quam custodibus et defensoribus sacrorum canonum sibi esse licere. Et de connubiorum impedimentis si quid per edicta sanxerunt, caussam docuerunt non inviti, nimirum id sibi sumpsisse ex Ecclesiae permissu atque auctoritate ;12) cuius ipsius iudicium exquirere et reverenter accipere consueverunt in controversiis de honestate natalium,13) de divortiis,14) denique de rebus omnibus cum coniugali vinculo necessitudinem quoquo modo habentibus.15) — Igitur iure optimo in Concilio Tridentino definitum est in Ecclesiae potestate esse impedimenta matrimonium dirimentia constituere,16) et caussas matrimoniales ad indices ecclesiasticos spectare.11) l) Can. Apóst. 16, 17, 18. — 2) Philosophum. Oxon. 1851. — 8) Epist. ad Polycarp. cap, 5, 4. — 4) Apolog. mai. n. 15. — 5) Legat, pro Christian, nn. 32, 33. — 6) De coron. milit. cap. 13. — 7) De Aguirre, Cone. Hispan. tom. I. can. 13, 15, 16, 17. — 8) Harduin., Act. Concil. tom. I. can. 11. — 9) Ibid. can. 16. — 10) Ibid. can. 17. — ir) Novel. 137. — 15) Fejer. Matrim. ex instit. Christ. Pest. 1835. — 1S) Cap. 3. de ordin. cognit. — u) Cap. 3. de divort. — 15) Cap. 13. qui filii sint legit. — 16) Trid. sess XXIV. can 4. — 17) Ibid. can. 12.