Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

42 viro, in morem non ancillae, sed sociae; ut scilicet obedientiae praestitae nec hone­stas, nee dignitas absit. In eo autem qui praeest, et in hac quae paret, cum ima­ginem uterque referant alter Christi, altera Ecclesiae, divina caritas esto perpetua moderatrix officii. Nam vir caput est muli&r is, sicut Christus caput est Ecclesiae . . . Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus}') — Ad liberos quod pertinet, subesse et obtemperare parentibus, hisque honorem adhibere propter conscientiam debent; et vicissim in liberis tuendis atque ad virtutem potissimum infor­mandis omnes parentum curas cogitationesque evigilare necesse est: Patres .... educate illos (filios) m disciplina et correptione Domini}) Ex quo intelligitur, nec pauca esse coniugum officia, neque levia; ea tamen coniugibus bonis, ob virtutem quae Sacramento percipitur, non modo tolerabilia fiunt, verum etiam iucunda. Christus igitur, cum ad talem ac tantam excellentiam matrimonia* renova­visset, totam ipsorum disciplinam Ecclesiae credidit et commendavit. Quae potestatem in coniugia Christianorum omni cum tempore, tum loco exercuit, atque ita exercuit, ut illam propriam eius esse apareret, nec hominum concessu quaesitam, sed auctoris sui voluntate divinitus adeptam. — Quot vero et quam vigiles curas in retinenda sanctitate nuptiarum collocarit, ut sua his incolumitas maneret, plus est cognitum quam ut demonstrari debeat. — Et sane inprobatos novimus Concilii Hierosolymitani sententia amores solutos et liberos ;3) civem Corinthium incesti damnatum beati Paulli auctoritate}) propulsatos ac reiectos eodem semper tenore fortitudinis conatus pluri­morum, matrimonium christianum hostiliter petentium, videlicet Gnosticorum, Mani­chaeorum, Montanistarum sub ipsa rei christianae primordia; nostra autem memoria Mormonum, Sansimonianorum, Phalansterianorum, Communistarum. — Simili modo ius matrimonii aequabile inter omnes atque unum omnibus est constitutum, vetere inter servos et ingenuos sublato discrimine ;5) exaequata viri et uxoris iura ; etenim ut aiebat Plieronymus,6) apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris, et eadem ser­vitus pari conditione censetur : atque illa eadem iura ob remunerationem benevolentiae et vicissitudinem officiorum stabiliter firmata ; adserta et vindicata mulierum dignitas ; vetitum viro poenam capitis de adultera sumere, 7) iuratamque fidem libidinose atque impudice violare. — Atque illud etiam magnum est quod de potestate patrumfamilias Ecclesia, quantum oportuit, limitaverit, ne filiis et filiabus coniugii cupidis quidquam de iusta libertate minueretur ;8) quod nuptias inter cognatos et affines certis gradibus nullas esse posse decreverit,'") ut nimirum supernaturalis coniugum amor latiore se campo diffunderet ; quod errorem et vim et fraudem, quantum potuit, a nuptiis pro­hibenda curaverit;10) quod sanctam pudicitiam thalami, quod securitatem personarum,11) quod coniugiorum decus,12) quod religionis incolumitatem13) sarcta tecta esse voluerit. Denique tanta ^i, tanta providentia legum divinum istud institutum communiit, ut nemo sit rerum aequus existimator, quin intelligat, hoc etiam ex capite quod ad q Ad Eph. V, 23-24. — 3) Ad Eph. VI, 4. — 3) Act. XV, 29. — 4) I. Cor. V, 5. — s) Cap. i. de coniug. seni. — 6) Oper. tom. I, col. 455. — 7) Can. Interfectores, et Can. Admonere, quest. 2. — 8) Cap. 30, quaest. 3, cap. 3. de cognat, spirit. — 9) Cap 8. de consang. et affine, cap. 1. de cognat legali. — 10) Cap. de sponsat.; capp. 13, 15, 29. de sponsat, et ma- trim. et alibi. — 1 ‘) Cap. i de convers. infid. ; capp. 5. et 6. de eo qui duxit in matr. — l2) Capp. 3, 5. et 8. de sponsat, et matr - Trid. sess. XXIV, cap. 3. de reform, matr. — 13) Cap. 7. de divert

Next

/
Thumbnails
Contents