Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

38 et divortium damnant. — Paulus in prima ad Corinthios epistola, jus dicit infidelium matrimonio, uno ex conjugibus ad fidem Christi converso. Ignatius Martyr, Athe­nagoras, S. Irenaeus, Tertullianus, Origenes regendum Evangelii et Ecclesiae legibus matrimonium affirmant. „Quod Deus conjunxit, homo non separet“. — Ut suprema hac, quia divina sanctione muniantur connubia, non Sacramenti dumtaxat ratio requi­rit, sed familiarum etiam constantia et firmitas deposcit. — Quod homo conjungit, homo separat; nam per quas causas res nascitur, per easdem etiam dissolvitur, quid­quid etiam leges praecipiant ab iis latae, qui legem divinam insuperhabuerunt, et divinae restaurationis opus, illa maxime diruere parte, quae mores attingit. — Cum nostro tempore increverit numerus eorum, qui carnis libertatem introducentes et Dei nostri gratiam in luxuriam transferentes ‘) adversus magnum hoc Sacramentum quasi insanientes debacchantur, nulloque labori parcunt, ut illud divina sua dignitate et sanctitate pro maximo christianae simul et civilis societatis darrno exuant ; non pro­fecto mirabimur, quod Sanctissimus Dominus Noster vocem suam contra hos assultus levaverit, et catholicam de matrimonio doctrinam proposuerit ope Encyclicarum sua­rum, ddto io. febr. h. a. dimissarum, quas in subnexis iccirco communico, ut illis in eruditionem et instructionem nostram fideliumque curae nostrae creditorum utamur ; qui enim catholico censentur nomine, ea, quae de matrimonio credenda sunt ac tenenda, non a jurisconsultis vel legislatoribus, sed ab Ecclesia discere debent, quae columna est et firmamentum veritatis, atque ut Curati catholicam de matrimonio do­ctrinam non negligant quam saepissime fideli populo explicare, huncque solerter praemunire adversus grassantes errores, quibus confutatis percipient fideles, non rem aliquam quasi humanam, sed omnino divinam habendum esse matrimonium, et intelligent, quod, ut S. Leo M. scribit: 2) „Societas nuptiarum ab initio ita fuerit con­stituta, ut praeter sexuum conjunctionem, haberet in se Christi et Ecclesiae Sacra­mentum.“ VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS UNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Arcanum divinae sapientiae consilium, quod Salvator hominum Iesus Christus in terris erat perfecturus, eo spectavit, ut mundum, quasi vetustate senescentem, Ipse per se et in se divinitus instauraret. Quod splendida et grandi sententia complexus est Paullus Apostolus, cum ad Ephesios ita scriberet : Sacramentum voluntatis suae ......... J ud. 4.— 2) ep. ad Rust. Narbon.

Next

/
Thumbnails
Contents