Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

36 serundum cupiditatem. Omnia ad honorem Dei fiant.“ Tertullianus magis adhuc eodem ex fonte christianum depraedicat matrimonium x): „Unde, inquit, sufficiamus ad enar­randam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obligat benedictio, angeli renunciant. Pater rato habet.“ „In Ecclesia virgine idem ait s) de eodem ritu coram ministris Ecclesiae ineundi matrimonium, unius Christi unica sponsa de aliis vero nuptiis quid senserit, ita expressit 3): „Penes nos occul­tae quoque conjunctiones, id est non prius apud Ecclesiam professae, juxta moe­chiam, et tornicationem judicari periclitantur: nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludunt.“ Et alibi 4) invehitur in quamdam „quae, inquit, istis diebus nuptias suas de ecclesia tolleret, id est gentili conjungeretur.“ Quae eatenus fuerit mens S. Ambrosii, satis declaravit, scribens 5): „Nam cum ipsum conjugium velamine sacer­dotali, et benedictione sanctificari oporteat, quomodo potest esse conjugium, ubi non est fidei concordia.“ Solemnem fuisse ritum benedictionis nuptiarum, ad eumque saepe plures convenire solitos fuisse Episcopos, discimus a S. Gregorio Naz. scribente 6) : „Nam et ego animo et voluntate adsum, simulque festum celebro, juvenilesque dex­teras inter se jungo, atque utrasque Dei manu.“ Quem ritum Concilium Carthagi- nense IV. breviter describit : „Sponsus, inquit, et sponsa, cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel paranymphis offerantur : qui cum benedictionem ac­ceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.* Quam autem sacrosancta habita haec benedictio fuerit, discimus ex Siricio P. ea de re respondente Himerio : „De conjugali autem relatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere? Hoc ne fiat, modis omnibus inhi­bemus : quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.“ Invehitur 8) S. Joannes Chrys. in sacrilegos magni huius Sacramenti violatores, inquiens 9): „An non audis Paulum dicentem, Sacramentum esse nuptias et imaginem dilectionis Christi, quam erga Ec­clesiam exhibuit.“ Hinc alibi damnat pompas nuptiales, vultque Christum potius induci in persona sacerdotis ad elargiendam sponsis benedictionem. Indissolubilitatem vin­culi conjugalis a Sacramenti dignitate repetit S. Augustinus. „In Civitate Dei, in­quit 10), in monte sancto eius, hoc est in Ecclesia, nuptiarum non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere.“ Et alibi11): „Huius, inquit, procul dubio Sacramenti res est, ut mas et foe- mina connubio copulati, quamdiu vivunt, inseparabiliter perseverent, nec liceat exce­pta causa fornicationis a conjuge conjugem dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia ; ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur.“ S. Isidorus matrimonii christiani sanctitatem sic explicat12) : ,, Sacramentum autem ideo inter con­jugatos dictum est, quia sicut non potest Ecclesia dividi a Christo, ita nec uxor a viro. Quod ergo in Christo et in Ecclesia, hoc in singulis quibusque viris atque uxo­ribus inseparabile sacramentum.“ Quae ad evincendam matrimonii christiani sanctitatem abunde sufficiant. Sane si inter primos Christianos mox repudia cessarunt, quae vel inter *) ad Uxor. 1. 2. — a) de monog. c. 10. — *) de pudic. c. 4. — 4) ad uxor. 1. 2. — °) eP- ad Vigil. — 6) ep. 57. — 7) can. 13. — 8) Homil. 56. — ®) Homil. 1. de nupt. — 10) de fid. et oper. — u) de nupt. et concupisc. — lf) de Offic. div. 1. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents