Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

VILI. Quod a primordiis humani generis in officium naturae indissolubile unius viri, uniusque mulieris connubium instituit Deus, tanquam humanae societatis funda­mentum et primum fortissimumque vinculum, quodve deinde apud varias gentes in putidum libidinis objectum miserrime conversum fuisse, imo apud ipsum electum Hebraeorum populum ob eius duritiem a primitiva vinculi unitate simul ac indissolu- bilitate deflexisse, historia apertissime testatur ; hoc benignissimus Redemptor noster Jesus Christus, ut ad primaevam suam institutionem revocaret, et in sua unitate, san­ctitate, ac indissolubilitate firmaret, ad Sacramenti dignitatem misericorditer evexit, illudque multiplicem gratiarum fontem constituit, quas conjugibus ad varios matrimo­nii fines assequendos, varia huius officia sancte implenda, prorsus necessarias cogno­vit. Per gratiam huius Sacramenti fit, ut vir et uxor mutuae charitatis vinculo conjun­cti alter in alterius benevolentia conquiescat, alienos et illicitos amores non quaerat ; sed ut in omnibus sit honorabile connubium, et thorus immaculatus *). Per hanc gra­tiam fit, ut matrimonium, quod etiam in remedium concupiscentiae institutum est, ipsam refraenet et coerceat. Per hanc gratiam fit, ut christiani conjuges quaerant prolem non tantum, quae nascatur mundo, sed quae renascatur et consecretur Christo. Per illam fit, ut christiani conjuges inviolatam individuamque fidem mutuo sibi servent, ut susceptam prolem parentes enutriant, et instituant in disciplina et correptione Do­mini .*). Per illam fit, ut conjuges christiani onera et incommoda ferant, quae Aposto­lus his verbis significavit : „Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi 3).“ Quam tribulationem experiuntur conjugati „in suspicionibus zeli conjugalis, in procurandis filiis, atque enutriendis, in timoribus et moeroribus orbitatis. Quotus enim quisque cum se connubii vinculis alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus" inquit S. Augustinus 4). Per gratiam huius Sacramenti fit, ut vir diligat uxorem sicut Christus Ecclesiam, et ut uxor hilariter subdita adhaereat viro suo sicut Ecclesia Christo. Per hanc denique gratiam fit, ut spe prolis amissa, perpetuo et concorditer conjuncti ad mortem usque permaneant ; atque christianus conjux etiam malum ac discolum conjugem terat, ut eum Christo lucrifaciat, et sanctificet. Semper sacro ritu conciliatum fuisse in Ecclesia matrimonium, habitumque velut verum novae legis Sa­cramentum testimonia probant et facta, contra quae non valent argumenta. „Ut Do­minum ament, scribit 5) jam Apostolorum discipulus S. Ignatius M., et maritis conten­tae sint carne et spiritu. Similiter et fratribus meis manda in nomine Jesu Christi, diligant conjuges suas, sicut Dominus Ecclesiam. Decet vero, ut sponsi et sponsae de sententia Episcopi conjugium faciant, quo nuptiae sint secundum Dominum, et non b Hebr. 13. 4 — 2) Ephes. 6. 4 — 3) I. Cor. 7. 28. — 4) 1 de virginit. — 5V Epist. ad Polycarp. Nr. 1941. Encyclica SSmi Dni NostriLeonia PP. XIII. epistola de Matrimonio Christiano.

Next

/
Thumbnails
Contents