Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

19 IV. A studio gravissimam rem scholarum elementarium non solum dictis et dis­positionibus, sed factis quoque et subsidiis, bisque perennantibus promovendi, repeten­dum, quod erectus sit fundus scholaris Archi-Dioecesanus, id quod praesentium ope DD. Curatis scopo etiam edocendorum eatenus docentium et parochianorum, quorum interest, significatur. Dos fundi consistit in capitali summa centum millium florenorum, in aeraria- libus chartis elocatorum, a quibus titulo census sex per centum in auro dependuntur. Fructificabit itaque summa capitalis fundi quolibet anno sex mille florenos in auro, cuius summae duae lertiae i. e. quatuor mille floreni quolibet anno distribuentur inter egentes, vel normali congrua nondum provisos ludirectores; una tertia autem pars i. e. bis mille floreni itidem quolibet anno convertentur in sublevandos parochiarum illarum fideles, qui volunt quidem, sed ob paupertatem non valent omnes perstringere expensas, quae ad reconstruendam, vel conservandam, aut debite instruendam scholam requiruntur. Neo-erectnm hunc fundum administrabit V. Capitulum Metrop. Ecclesiae Strigoniensis, dispensabit vero Arcbi-Episcopus, et sede vacante antelatum Metrop. Capitulum, quod super administratione hac nulli, nisi Archi-Episcopo reddere í’ationes tenetur, quae autem omni anno in Dioecesanis Circularibus pagellis publici juris fient. Emolumentorum huius fundi labente jam anno participes fient tam docentes, quam fideles, quorum sublevandorum causa idem erectus est. Modus autem, qui a competentibus et participare volentibus tenen­dus est, mox determinabitur, et ad concernentium notitiam perferetur. Strigonii, die 22-a Februarii, 1880. Nr. 1160. Erectioet do- tatio fundi scholaris Archi-Dioe- cesani. Pia Unio Infantiae Jesu apud nos quoque viget. Operae pretium itaque est nosse tam petita, quae supremus sive generalis Moderator huius Unionis SSmo Dno Nostro substravit, quam rescripta, quae idem a S. Congregatione Indulgentiarum obtinuit. Siquidem autem obtentis privilegiis et facultatibus uti directores piae Confraternitatis particulares nequeant, nisi cum annutu Ordinariatuum, praesentibus declaro, me talem ultro et libenter omnibus directoribus elargiturum esse, qui eatenus apud me institerint. Nr. 1161. Privilegia et facultates concessae di­rectoribus et moderatori­bus piae Unionis In­fantiae Jesu. Opus Sanctae Infantiae. PRIVILEGIA A SANCTA SEDE COLLATA. Petitum: Beatissime Pater! Henricus Maria Alfredus du Fugerais, Sacerdos et Moderator generalis piae Con- fraternitatis de Sancta Jesu Infantia vulgo nuncupatae, in civitate Parisiensi canonice insti-

Next

/
Thumbnails
Contents