Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIV.
138 inquit,') annuae devotionis nos admonet, ut litaniam, quae major ab omnibus appellatur, sollicitis ac devotis debeamus mentibus celebrare“. — Litaniarum usum primis mox Ecclesiae saeculis in Oriente quoque viguisse discimus ex epistola S. Basilii ad Neocaesarienses scripta, in qua tradit, eas in Ecclesia illa temporibus S. Gregorii Thaumaturgi, qui vixit temporibus Decii Imp. frequentatas fuisse, quae postmodum in coeteris etiam Orientis Ecclesiis invaluerunt adeo, ut eas solemniori pompa Ariani quoque aemulati fuerint, ut scribunt Socrates2) et Sozomenus.J) Litaniae 00. SS. in principio breviores subin auctae sunt, praesertim postquam S. Hieronymus Martyrologium Eusebii in latinum transtulisset, pro ratione item indigentiarum christiani populi. Cum temporibus Clementis XI. frequentes terrae motus integras regiones devastarent, et populus hoc flagello vix non in desperationem rueret, idem Summus Pontifex litaniis apponendam jussit postulationem, ut a flagello terrae motus liberet nos Dominus. — Sed litaniae hae non solum antiquissimam, verum etiam perfectissimam nobis exhibent precandi formulam, cuius partem orationem Dominicam efficere novimus. — Quae enim dotes in perfecta oratione requirit S. Paulus ad Timotheum scribens:4) „Obsecro fieri obsecrationes, orationes, postulationes et gratiarum actiones pro omnibus hominibus", illae in praedictis litaniis, mira dispositione compositis, omnino reperiuntur. — Siquidem ante omnia adoratur Deus et SS. Trinitas, tamquam Supremus omnium Dominus, et fons, primusque auctor omnium gratiarum et donorum. Dein fit supplicatio ad Deiparam Virginem, omnium gratiarum Matrem. Postmodum invocantur coelestis curiae Spiritus, atque omnes Sancti vel r.ominetenus, vel in genere; exponuntur tandem petitiones, quibus Deo supplicamus, postulantes liberari a malis et bonis repleri. Accedunt piae preces, quibus tota haec orandi forma concluditur. — Quae cum ita sint, nemo mirabitur, quod Ecclesia in sanctissimis gravissimisqae suis actionibus, puta ordinatione suorum ministrorum, unctione et coronatione regum, dedicatione Ecclesiarum, canonizatione Sanctorum has recitari jubeat et recitare soleat litanias, quae itaque orandi forma quo est in Ecclesia universalior, eo usus eius etiam in privatis orationibus et securior. — Reprobari proinde debet agendi ratio illorum Curatorum, qui has 00. SS. litanias, vigore antiquiorum, nec unquam retractatarum dispositionum Ordina- riatus quolibet Dominica die in publico divino cultu pomeridiano recitandas, forte quia aliis litaniis sunt prolixiores, plene et ita negligunt, ut nisi illae in solemnibus supplicationibus et processionibus die S. Marci et in feriis Rogationum recitari necessario deberent, praescripto ritu ita jubente, populus fidelis multarum parochiarum vix aliquam earumdem litaniarum notitiam haberet, — Dominicis itaque diebus hae ipsae litaniae, in festis D. N. 1. C. illae de SSmo Nomine Jesu, in festis autem Deiparae Virginis Lauretanae adhibeantur, et recitentur oportet. — Sane si unius Sancti invocatio et intercessio plurimum nobis prodest, S. Jacobo dicente, inultum valere deprecationem justi, multo certe potentior erit oratio, ad quam concurrunt deprecationes et intercessiones omnium Sanctorum, quos in litaniis invocamus, nec dubitandum, sic invocatos pro nobis intercedere, qui sincera et ferventi caritate nos diligunt. — Ea ergo quae in litaniis his petimus, facilius impetramus, juxta sensum Ecclesiae orantes, ut Deus desideratam nobis suae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiatur.5) Strigonii, die 14-a Novembris, 1880. ‘) \- 2. ep. — •) 1 -3 c. 8- — *) 1. 8 c. 8. — •) 1. ep. c. 2, 1. — *) Coli. Missae festo 00. SS.