Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

134 „administratores, tam ecclesiastici, quam laici fabricae cuiusvis Ecclesiae-------siDgulis a nnis teneantur reddere rationem Ordinario“. — Fabrica Ecclesiae proprie significat aedificium Ecclesiae1), sed vero significatio huius vocis consuetudine extensa est ad desi­gnandum cum bona conservationi et ornatui huius aedificii, cultusque divini necessitatibus tegendis deputata, cum et ipsum senatum quasi sive consilium eorum virorum, qui haec bona sive mobilia sive immobilia, sive utraque simul administrant. Peculii Ecclesiarum ad- ministrationis modum ubique determinarunt normae in Dioecesibus ratione etiam habita ad Ordinationes regias, tamquam a summo omnium in Regno Nostro Ecclesiarum Patrono profectas, praestitutae, quae si ubique et a concernentibus omnibus religiose, ac ideo etiam accurate observarentur, fieri utique nequiret, ut peculium Ecclesiarum inminuatur, aut pereat. Infideles, negligentes aut oscitantes sacri administratores sunt autem, qui bona peculii aut aes Ecclesiae ipsi usurpant, et ad se pertrahunt, vel in suos usus convertunt, surripiunt, dissipant, praeclari ovium custodes, ut aiunt, lupi, gravis culpae reatum committunt, et oneri responsionis ac restitutionis subjacent. — Asserti veritas sacris canonibus confirmatur: „Qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat, et rapit, ut homicida in conspectu judicis de­putabitur“.2) — „In legibus saeculi cautum habetur: Qui rem surripit alienam, illi, cuius res direpta est, in decuplum, quae sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis,qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus : Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Proinde si quis eccle­siasticas oblationes, et quod Deo consecratum est, rapuerit, vel consenserit facientibus, ut sacrilegus dijudicetur, et damnum in quadruplum restituat, et canonice poeniteat.“3) — Quo in canone non simplex restitutio rei ablatae injungitur, sed quadruplex. — Verum notandum est, simplicem restitutionem esse ad normam justitiae, ut Ecclesia indemnis ser­vetur : multiplicem autem ad justam vindictam sceleris. Hanc successu temporis canon S. Gregorio inscriptus4) remittit, et solam rei restitutionem exigit. — SS. Concilium Tridenti- num tandem usurpationem bonorum aut proventuum Ecclesiarum et piarum fundationum sub poenis gravissimis prohibuit his verbis:5) „Si quem Clericorum--------in tantum ma­lorum omnium radix cupiditas occupaverit, ut alicuius Ecclesiae-------montium pietatis-------­b ona, census, --------quascunqe obventiones usurpare praesumpserit — — anathemati sub­j aceat.“ — Si haec de omnibus valent Ecclesiarum bona vel peculia surripientibus, damni­ficantibus vel quoquo modo injuste usurpantibus, quanto magis valent de administratoribus dictorum peculiorum, qui vel vi officii, vel sponte susceptae obligationis hoc munus exer­cent, et ad illud recte, fideliterque gerendum in aditu pastoralis officii, vel Syndicatus jura­mento quoque elicito semet obstringunt. Sane admodum iniquum foret, si Ecclesia dome­sticos suos sentiret inimicos, et eos experiretur direptores, quos in sui tutelam et servitium constituit, ac advocavit. Contra infideles administratores bonorum alienorum, aeris porro seu peculii alieni, et fundationum diriguntur sequentes §§. recenter publicati et a 1. Septembris h. a. plenum vigorem nacti codicis poenalis, quos administratores peculii Ecclesiarum et piarum fundationum nosse oportet, sunt autem : §. 361. qui sic sonat: „Aki idegen vagyon kezelésével, gondozásával, vagy fel­’) De consecr. distinct. 1, — s) Verba sunt can. Qui Christi. Caus- XII. q. 2. — 8) Can. In legibus. ib;d. 4) Can. Fraternitas, ibid. — 6) Loc. eit.

Next

/
Thumbnails
Contents