Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

132 Sed ad nobilissimas Episcoporum voces hominumque catholicorum querimonias, male auspicato consilio, clausae aures fuerunt. Imo prudenter coniiciebatur sodalitates religiosas non esse interitum evasuras, etiamsi legitima societatum iura petivissent; quo­niam non obscuris rerum atque animorum indiciis satis apparebat, propositum de tollen­dis sacris ordinibus iam in mentibus insedisse ; eamque ob rem decere unamini sententia censueruut abstinere precibus; eo magis quod aliae caussae non deessent, quae id ipsum persuaderent. Itaque ad constitutam diem, vi adhibita, primo illo decreto agi coeptum, quo sanciebatur ut Societas Iesu universa Gallia dissolveretur. — Eius rei caussa Legatum Nostrum Parisiis consistentem deferre extemplo iussimus querelas Nostras ad rei publicae administratores, simulque ostendere, nihil esse tale meritos tot spectatae virtutis viros; quorum caritatem, doctrinam, curasque summo studio et perspicaci prudentia in educanda praesertim iuventute collocatas haec Apostolica Sedes sicut diu novit, ita plurimi facit. Atque eorumdem virtuti, et gratia et praeclaro iudicii sui testimonio, Galli suffragantur, cum fi'ios adolescentes, carissima pignora, disciplinae integritatique ipsorum alacres et fiduciae pleni commendare soleant. Verum cum editae per Legatum Nostrum querelae nihil profecissent, in eo iam eramus ut vocem nostram apostolicam pro officio et potestate Nostra attolleremus adversus ea quae in sacrorum ordinum perniciem gesta essent, quaeve in posterum gererentur. — Tunc autem significatum Nobis est, posse a decretis ceterum perficiendis desisti, si sodales religiosi, datis in id litteris, declararent, se a motibus commutationibusque rerum publicarum esse alienos, nec vivendo agendoque in studia partium discessisse. Caussae Nobis multae et graves suaserunt, ut conditionem acciperemus ultro ab ipsis imperantibus oblatam, quae praeterquam quod nec doctrinis catholicis esset, nec ordi­num religiosorum dignitati contraria, hoc etiam habebat commodi, ut arcere detrimentum permagnum a Gallia, aut saltem eripere ex inimicorum manu quoddam quasi telum posse videretur, quo ipsi saepenumero abuti ad nocendum sodalibus religiosis con­sueverunt. Perspectum atque exploratum Nobis et huic Sedi Apostolicae est, quo consilio, cuius rei gratia, sodalitates religiosae sint in Ecclesia catholica constitutae: nimirum ad perfectionem absolutionemque virtutis in sodalibus ipsis progignendam; in actione autem vitae, quae foras eminet, et propria est singularum nihil esse aliud ipsis propositum, quam aut sempiternam proximorum salutem, aut miseriarum humani generis levamen; quibus rebus student alacritate mirabili, assiduitate quotidiana. — Procul dubio nullam Ecclesia catholica reprehendit aut improbat formam civitatis ; et quae ab ipsa Ecclesia ad commu­nem utilitatem instituta sunt, prospera esse possunt, sive unius sive plurium potestate et iustitia regatur res publica. Sedes autem Apostolica, quae in variis vicibus flexibusque rerum publicarum negotia expediat necesse est cum iis qui populo praesunt, hoc vult hoc spectat unice, rem Christianam salvam esse: laedere vero iura imperii, cuiuscumque tandem ea sint, nec vult, nec velle potest. In rebus autem non iniustis parendum eis esse, qui praesunt, conservandi caussa ordinis, in quo est publicae fundamentum incolumitatis, nemo dubitat: nec tamen est consequens, obtemperando approbari si quidquam est aut in con­stitutione aut in administratione civitatis non iustum.

Next

/
Thumbnails
Contents