Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
128 tione ad exercendam caram animarum apud milites instructi, Parochorum vel Curatorum vel Capellanorum castrensium nominibus insigniuntur, absque quorum proinde licentia, scripto data, seu litteris dimissorialibus nupturientes, quorum saltem una pars miles vel militaris persona est, matrimonialiter copulare Parochis civilibus non licet, sicut non licet alieni parochiani matrimonio sine dimissorialibus proprii huius Parochi litteris adsistere. — Cum ut e ministeriali sub 24. Octobri h. a. Nr. 30,515. exarato rescripto informor, ab hac regula alicubi non tamen in hac Archi-Dioecesi recessum fuerit, operae pretium esse duxi, DD. Parochos et Parochiarum Administratores eatenus advertere, atque ad normam hanc deinceps quoque stricte observandam inviare. Strigonii, die 8-a Novembris, 1880. Nr. 5025. Mora Andreáé Döme emer.Parochi. Andreas Döme, emeritus Parochus Vásárátensis, die 2-a curr. Posonii, ubi pensione provisus vitam suam traduxit, Sacramentis Ecclesiae munitus obiit anno aetatis 80. nondum plene completo, et sacerdotii 55. Cuius animam piis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 8-a Novembris, 1880. Nr. 5026 Obitus Jose phi Kvetan, Parochi Magyarfalva- ensis. Placuit vitae, mortisque Domino Josephum Kvetan, Parochum Magyarfalvaen- sem die 5-a curr. moribundorum Sacramentis rite provisum ad aeternitatem evocare, qui vixit annos 86 et menses 5, in sacerdotio 62. Cuius animam dum piis ad aram precibus commendo, pro vacante parochia, quam vita comite tenuit, concursum, usque finem futuri mensis Decembris duraturum publico. Strigonii, die 8-a Novembris, 1880. Joannes Cardinalis Simor m- p. Archi-Episcopus.