Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

127 Promulgationes trinae matrimoniis his praemittantur. — Si canonico ligaminis, voti solemnis, aut ordinis maioris impedimento irretiti pararent matrimonium inire cum persona catholica, matrimonium tale non opus est promulgare : ut quid enim interrogaret Parochus de impedimento, quando tale adesse ipse optime novit? Quae porro in promul­gatione mixtorum matrimoniorum servanda veniunt, uberius proposita sunt in circularibus dioecesanis ddto 30-ae Decembris a. 1868. Nro. 5356. litteris, instructionibus item ibidem citatis, quarum reliquae etiam dispositiones, quae nempe ad passivam mixtis matrimoniis assistentiam et huius praestandae modum, sacramenti porro poenitentiae dispensationem, impertiendamque mulieri post partum benedictionem reteruntur, ad amussim observentur est necesse. Advertant curatores animarum, dispositione §. 53. legis, de qua sermo est, non in illos statui poenam, qui minorennem personam in alia, quam quae lege anni 1868. LIII. praescribitur confessione educant aut educandam curant, sed in illos qui minorennem in hanc aliam confessionem suscipiunt, ac proinde in Ecclesiae ministros. — Expressio in lege occurrens „fölvesz“ ambigua est; — quamprimum super sensu illius interpretatio seu authentica, seu usualis edita fuerit, hoc ipsum animarum curatoribus indicabitur. Caeterum omni dubio caret, Sacramentorum administrationem Nobis ceu ministris Christi et dispen­satoribus mysteriorum Dei incumbere. Praeter §. 53. codicis poenalis adhuc etiam §. 60. propius adtinet ad curatores animarum, qui sic sonat: „Egy hónapig terjedhető elzárással és háromszáz forintig terjed­hető pénzbüntetéssel büntetendő azon anyakönyvvezető : 1-ör a ki az állam törvényei sze­rint érvényes házasságból született gyermeket — noha e körülményt tudta — az anya­könyvbe mint az állam törvényei szerint törvényest be nem jegyzi, vagy viszont a tör­vénytelen gyermeket törvényesnek jegyzi be; 2-or a ki azon esetben, ha az anyakönyv­ben törvénytelen születésűnek bejegyzett gyermek, az illetékes hatóság által jogerejüleg törvényes születésűnek nyilváníttatott, a hatóságnak azon meghagyását, hogy a törvényessé nyilvánítást vagy törvényesítést az anyakönyvbe bejegyezze, nem teljesíti.“ Ecclesia catholica matrimonia inter illos inita, quorum alteruter impedimento ligaminis vel sacri ordinis, vel religiosae professionis laborat, tamquam valida ac legitima agnoscere, et proles, ex his matrimoniis susceptas pro legitimis habere, ac qua tales matri­culis suis inserere non potest; sed nequit etiam impedire, quominus civilis potestas etiam has proles pro legitimis declaret ac habeat. Animarum curatores itaque, donec aliter dispo­situm non fuerit, proles, quas certe norunt civiliter legitimas esse vel legitimatas fuisse, verba ipsius legis adhibendo „az állam törvénye szerint törvényes“ matriculae inscribant, quibus verbis satis indicatur civilis dumtaxat, et non etiam ecclesiastici iuris legitimitás. — In dubio ad Ordinariatum recurrendum est. Quae pro directivo notitiae statu et observantia cum eo proponuntur, quod codex poenalis prima die mensis Septembris anni currentis vigorem vimque obligantem iam na- ctus sit. Strigonii, die 8-a Novembris, 1880. Proprii militum et militarium personarum in ordine ad contrahendum matrimo­nium I arochi, sunt Sacerdotes illi, qui a Vicario Apostolico caes. regii exercitus jurisdic­Nr. 5024. Milites abs­que licentia castrensium Parochorum aut Curato- rum'matrimo- nialiter copu­landi non sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents