Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

115 longe lateque vulgaretur. Per eadem tempora Evangelii lumen in Poloniam invehen­dum curavit; quo cum ille per mediam Gallaeciam penetravisset, sedem episcopalem Leopoli statuit. Inde, ut nonnulli tradiderunt, in Moscoviam proprii nominis digressus, thronum pontificale Kiowense constituit. Cum his haud sane arescentibus laureis in Moravian! reversus est ad suos: iamque sese abripi ad humanum exitum sentiens, ipsémét sibi successorem designavit; Clerumque et populum supremis praeceptis ad virtutem cohortatus, ea vita, quae sibi via in caelum fuit, placidissime defunctus est. — Uti Cyrillum Roma, sic Methodium Moravia decedentem luxit, amissum quaesivit, fu­nere eius modis omnibus honestato. Horum factorum, Venerabiles Fratres, periucunda Nobis accidit recordatio; nec mediocriter commovemur, cum retro longe respicimus optimis initiis splendidam Slavonicarum gentium cum Romana Ecclesia coniunotionem. Etenim duo isti christiani nominis propagatores, de quibus loquuti sumus, Constantinopoli quidem ad ethnicos populos discesserunt; sed tamen eorum missionem ab hac Apostolica Sede, catholicae unitatis centro, aut omnino imperari, aut, quod plus vice simplici actum est, rite sanc- teque approbari oportuit. Revera hic in Urbe- Roma ab iis est et suscepti muneris ratio reddita, et ad accusationes responsum; hic ad sepulcra Petri et Pauli in fidem catholicam iuratum, consecratioque episcopalis accepta una cum potestate sacri imperii, retento ordinum discrimine, constituendi. Demum hinc est usus slavonici sermonis in ritibus sanctissimis impetratus; atque hoc anno decimum expletur saeculum, ex quo Joannes VIII P. M. ad Suentopolcum Moraviae principem ita scripsit: Litteras sla- vonicas . . . quibus Deo laudes debitae resonant, iure laudamus, et in eadem lingua Christi Domini Nostri praeconia et opera ut enarrentur iubemus. Nec sanae fidei vel doctrinae aliquid obstat, sive missas in eadem slavonica lingua canere, sive sacrum Evan­gélium vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene translatas et interpretatas legere, et alia horarum officia omnia psallere. Quam consuetudinem multas post vices sanxit Benedictus XIV per apostolicas Litteras anno MDCCLIV die XXV. Augusti datas. — Pontifices autem Romani, quotiescumque opem rogati sunt a principibus viris, qui populis praeessent Cyrilli Methodiique opera ad Christianos ritus traductis, nunquam commiserunt, ut sua desideraretur in adiuvando benignitas, in docendo hu­manitas, in consiliis dandis benevolentia, in rebus omnibus, quibuscumque possent, eximia voluntas. Prae ceteris vero Rastilaus, Suentopolcus, Cocelus, sancta Ludmilla, Bogoris insignem Decessorum Nostrorum caritatem pro re et tempore expert i sunt. Neque Cyrilli ac Methodii interitu constitit aut remisit paterna Romanorum Pontificum pro Slavoniae populis sollicitudo; sed in tuenda apud eos sanctitate reli­gionis conservandaque prosperitate publica semper enituit. Revera ad Bulgaros Nicolaus I. Sacerdotes qui populum instituerent, et Episcopos Populoniensium et Portuensium ab Urbe Roma misit, qui recentem Christianorum societatem ordinaret: item Bulgarorum crebris de sacro iure controversiis is ipse responsa peramenter reddidit, in quibus vel ii, qui minus Ecclesiae Romanae favent, summam prudentiam collaudant atque suspiciunt. Ac post luctuosam dissidii calamitatem, laus est Innocentii III. reconciliasse cum Ecclesia catholica Bulgaros, Gregorii autem IV, Innocentii IV, Nicolai IV, Eugenii IV. in reconci­liata gratia retinuisse. — Similiter erga Bosnienses et Erzegovinenses, pravarum opinio-

Next

/
Thumbnails
Contents