Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
7 Cons iderantes, quid per Crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandam paschalem festivitatem, per quam in Ecclesia Dei universarum so- lemnitatum dignitas consecratur, merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari1), quod, ut S. Augustinus dudum docuit2), purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinis ardores extinguit, et castitatis lumen accendit.“ Quia, ut alii SS. Patres : Hieronymus, Petrus Chrysologus etc. testantur, ad coelestium meditationem disponimur, Divina Majestas offensione et scelere nostro ad iram provocata placatur, sordes eluuntur animae, impetrata venia imminentia mala avertuntur; maxima cuiusvis generis et ordinis bona conferuntur, quod proinde non virtutem solum perfectam, sed ceterarum fundamentum dicere debeamus. Jejunio quadragesimali in specie nos ad sanctificationem corporis ac mentis exerceri docet S. Leo M.3). Quae cum ita sint, cumque, ut PP. Tridentini observant, totam christiani hominis vitam perpetuam poenitentiam, atque ad Christi Domini vitam conformationem esse debere, quicunque voluerint esse Christi, illi autem sunt Christi, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, ut expresse docet S. Paulus4), disciplinam observantiae quadragesimalis, sive ut Ecclesia orat5), jejuniorum solemnia et congrua pietate suscipiunt, et secura devotione percurrunt exemplo Christi, quem constat a Sancto Spiritu ductum quadraginta diebus et quadraginta noctibus jeju- nasse, 6) „ut, quemadmodum loquitur S. Leo M.7), per commune consortium Crucis Christi etiam nos aliquid in eo, quod propter nos gessit, ageremus ; certa enim atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio dominicae passionis.“ Nemo autem recte, atque ut spiritus Ecclesiae requirit, jejunat, qui simul jejunium non sanctificat. Est autem docente Sic Gregorio M.8) sanctificare jejunium, adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere, cesset ira, sopiantur jurgia; incassum enim caro atteritur, si a pravis voluptatibus animus non refrenatur. „Digna enim, inquit S. Leo M.9), ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiam aliae cupiditates frenentur.“ Est porro sanctificare jejunium, conjungere illud cum poenitentiae laboribus. Si enim Christus Jesus „qui est princeps poenitentiae“ et caput eorum, qui per poenitentiam salvantur10), carnem suam innocentissimam et ab ipso *) Cf. S. Leo M. serm. quadr. 10. — 8) serm. 113. — *) serm. quadr. 12. — *) Gal. 5, 24. — ®) in Missa fer. 4. Cin- — *) Matth. 4. — ’) serm. quadr. 9. — 8) homil. 16- in Evang.— 9) serm. de quadr. 4. — ,0) S- Ilieron- in cap. 3. Isai. II. Nr. 650. De observantia quadragesimali et beneficentia exercenda in egenos et pauperes.