Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

87 legibus ratiocinandi, de Deo et incorporeis substantiis, de homine aliisque sensibilibus rebus, de humanis actibus eorumque principiis ita disputavit, ut in eo neque copiosa quaestionum seges, neque apta partium dispositio, neque optima procedendi ratio, neque principiorum firmitas aut argumentorum robur, neque dicendi perspicuitas aut proprietas, neque abstrusa qnaeque explicandi facilitas desideretur. Illud etiam accedit, quod philosophicas conclusiones angelicus Doctor specu­latus est in rerum rationibus et principiis, quae quamlatissime patent, et infinitarum fere veritatum semina suo velut gremio concludunt, a posterioribus magistris opportuno tempore et uberrimo cum fructu aperienda. Quam philosophandi rationem cum in erro­ribus refutandis pariter adhibuerit, illud a se ipse impetravit, ut et superiorum tempo­rum errores omnes unus debellarit, et ad profligandos, qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, arma invictissima suppeditarit. — Praeterea ratiouem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit, ita quidem, ut ratio ad humanum fastigium Thomae pennis evecta iam fere nequeat sublimius assurgere; neque fides a ratione fere possit plura, aut validiora adiumenta praestolari, quam quae iam est per Thomam consecuta. Has ob causas doctissimi homines, superioribus praesertim aetatibus, theolo­giae et philosophiae laude praestantissimi, conquisitis incredibili studio Thomae volu­minibus immortalibus, angelicae sapientiae ejus sese non tam excolendos, quam penitus innutriendos tradiderunt. — Omnes prope conditores et legiferos Ordinum religiosorum iussisse constat sodales suos, doctrinis S. Thomae studere et religiosius haerere, cauto, ne cui eorum impune liceat a vestigiis tanti viri vel minimum discedere. Ut Domini- cianam familiam praetereamus, quae summo hoc Magistro iure quodam suo gloriatur, ea lege teneri Benedictinos, Carmelitas, Augustinianos, Societatem Jesu, aliosque sacros Ordines complures, statuta singulorum testantur. Atque hoc loco magna cum voluptate provolat animus ad celeberrimas illas, quae olim in Europa floruerunt, Academias et Scholas, Parisiensem nempe, Salmantinam, Complutensem, Duacenam, Tolosanam, Lovaniensem, Patavinam, Bononiensem, Neapo­litanam, Conimbricensem, aliasque permultas. Quarum Academiarum nomen aetate quodammodo crevisse, rogatasque sententias, cum graviora agerentur negotia, plurimum in omnes partes valuisse, nemo ignorat. Iamvero compertum est, in magnis illis hu­manae sapientiae domiciliis, tamquam in suo regno, Thomam consedisse principem ; atque omnium vel doctorum vel auditorum animos miro consensu in unius angelici Doctoris magisterio et auctoritate conquievisse. Sed, quod pluris est, Bomani Pontifices, Praedecessores Nostri, sapientiam Thomae Aquinatis singularibus laudum praeconiis, et testimoniis amplissimis prosecuti sunt. Nam Clemens IV. *), Nicolaus V. 4), Benedictus XIII. 3) aliique testantur, ad­mirabili eius doctrina universam Ecclesiam illustrari; S. Pias V. 4) vero fatetur, eadem doctrina haereses confusas et convictas dissipari, orbemque universum a pestiferis quotidie liberari erroribus; alii cum Clemente XII. 5) uberrima bona ab eius scriptis in Ecclesiam universam dimanasse, Ipsumque eodem honore colendum esse affirmant, qui summis Ec­*) Bulla In Ordine. — *) Breve ad FF. Ord. Praedie. 1451. — «) Bulla Pretiosus. — *) Bulla Mira­bilis. — s) Bulla Verbo Dei.

Next

/
Thumbnails
Contents