Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
60 gerant: facta desuper (si de opere typis vulgando agatur) in eodem sensu opportuna declaratione seu protestatione, ad tramitem decretorum praelaudati Urbani Papae VIII. Ad III. Affirmative. Ad IV. Negative, nisi de speciali et expressa apostolica facultate. Ad V. Negative. Atque ita rescripsere ac servari mandarunt die 12 Maii 1877. Ita reperitur in Actis et regestis Secretariae Sacrorum Rituum Congregationis. In fidem. Ex eadem Secretaria die 11. Decembris 1878. Pro B. P. D. Placido Ralli Secret. Joannes Can. Ponzi substitutus. Loco sigilli. Strigonii, die 1-a Junii, 1879. Nr. 2521, Obitus Cano nicorum Laurentii Gály el Josepbi Blá sy, item Jo- annis Horváth, Pároch: Manigaensis, post cuius fata vacans parochia concursui exponitur. Nr. 2522. Munificae largitiones pro fundo auxiliari emeritorum etc. huius Archi-Di- oecesis Sacerdotum. Iterum trium Archi-Dioecesis huius Sacerdotum mortem aununciandam habeo, ■ sunt autem: 1. Laurentius Gály, Cauonicus Posoniensis, AA. LL. Philosophiae et SS. Theologiae Doctor, qui post patientissime toleratos hydropis pectoralis cruciatus et moribundorum Sacramentis iterato munitus die 23-a proxime labentis mensis Maii obiit anno aetatis 74 et Sacerdotii 51. 2. Josephus Blásy, Abbas SS. Salvatoris de Szegszárd et itidem Canonicus Posoniensis, quem in Vásárut officii sui, oeconomiam V. Capituli procurandi partibus fungentem, impraevisa mors obruit sequenti mox die i. e. 24 dicti mensis Maii anno aetatis 68, et Presbyteratus 44. 3. Joannes Horváth, Parochus in Maniga, qui post longiorem morbum et pie suscepta moribundorum Sacramenta eiusdem mensis die 30 ad meliorem vitam evocatus est aetatis anno 68, Sacerdotii 43. Quorum a nobis sic avulsorum Consacerdotum animas dum piis ad aram suffragiis devoveo, pro vacante parochiali beneficio Manigaensi concursum, usque '15-am Julii duraturum, publico. Strigonii, die 1-a Junii, 1879. Metropolit. Ecclesiae Strigoniensis Canonici: Ulmus ac Rssimus D. EI. Episcopus Cornelius Hidasy, et Rssimus D. Josephus Lollok dotem fundi auxiliaris emeritorum ac deficientium Sacerdotum auxerunt, et prior quidem offerendo chartam relutae ’ urbarialitatis super 500, chartam item relutae decimae vini super aeque 500, et alter offerendo chartam relutae urbarialitatis super 1000 flor, exaratas. Auxit item eiusdem fundi dotem sua largitione chartae relutae urbarialitatis de 100 flor., chartae item aera- rialis, cuius census in auro dependitur, itidem 100 fl. D. Andreas Kubriczky, VADia- conus et Parochus Taksonyensis. Quibus munificis largitoribus nomine tam meo, quam illorum etiam, qui beneficii exhinc redundantis participes futuri sunt, praesentibus debitas refero grates. Strigonii, die 1-a Junii, 1879.