Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

55 X. vjuam SSmus Dominus Noster in Consistorio, die 12-a curr. in Vaticanis aedibus celebrato, habuit Allocutionem, eam vel idcirco Vobiscum communicandam duxi, ut exinde intelligatis, gravia interna dissidia, quae Orientales Ecclesias, cum Catholica unitas, nimirum Chaldaeorum, item Jacobitarum, nec non Armenorum exagitaverunt, quaeve in apertum plane schisma eruperunt, feliciter composita fuisse. „SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO habita die XII. Maii MDCCCLXXIX. ad S. R. E. Cardinales in aedibus Vaticanis. Venerabiles Fratres! Dives in misericordia Deus, qui ita res humanas temperat, ut laeta moestis, iucunda acerbis admisceat, dignatus est humilitatem Nostram, communium aerumnarum cogitatione tristem, quibusdam recreare solatiis, ex eo potissimum tempore, quod post allocutionem, quam novissime ad Vos habuimus, effluxit. Profecto haud excidit e mentibus Vestris eorum recordatio, quae tunc a No­bis dicta sunt, quum Venerabilis Fratris Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum electio­nem seu postulationem confirmavimus, spem expromentes tore, ut ii, qui Othomanici Imperii res moderantur, facile inducerent animum, ut catholicis suae ditionis subditis plene et cumulate tribuerent, quod ius et aequitas postularet. Iamvero quod spe et votis prosequebamur, id benignitate faventis Dei, et iustitia supremi Principis, qui illi praeest Imperio, feliciter evenisse gratulamur. Ac primum ipse, quem memoravimus, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum rite electus et a Nobis confirmatus, civili diplomate, uti mos est, communitus fuit, quo tamquam caput Chaldaicae gentis publice agnitum, liberum adeptus est exercitium iurium omnium et praerogativarum, quibus Praedecessores eius pro sua dignitate potiti et usi fuerant. Quod prospere gestum alia laetiora sequuta sunt; ille enim, qui illegitimo tramite ad episcopalem sedem Zachuensem pervenerat, et paulo post patriarchalem dignitatem affectaverat, aliique ex monachis et ecclesiasticis viris, qui socii defectionis eius fuerant, sincera et humili declaratione sese huic Apostolicae Sedi subiicientes pri­stinum errorem multa cum laude emendarunt. Ex quo Nobis spes affulget, extinctum pe nitus ac deletum iri schisma luctuosum, quod catholicos Chaldaeos, Mesopotamiam ineo lentes, dudum afflixerat. Nr. 2260. Summi Pon­tificia Allocu­tio de pace Orientalibus Ecclesiis red­dita.

Next

/
Thumbnails
Contents