Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

38 duae duas et non pauciores designare debeant Ecclesias, vel etiam respective Capellas publicas. Ubi autem unica nonnisi existit Ecclesia, hanc solam designandam esse suapte intelligitur. Paucae autem fuerint parochiae illae, in quarum ambitu una tantum existit ac ideo designabitur Ecclesia ; siquidem plurimae huius Archi-Dioecesis parochiae filiales Ec­clesias in suo gremio habeant, quae simul cum Matre Ecclesia designari poterunt ac debe­bunt visitandae. SiquiDD. Curatorum Ecclesiarum designatarum visitationes processionaliter cum parochiano populo peragere voluerint, id ultro praestare poterunt; quo in casu duas idmodi ad quamlibet designatarum Ecclesiarum processiones suffecturas declaro, ut conditioni visi­tationis Ecclesiarum satisfiat. Navigantibus aut iter agentibus conceditur, ut indulgentiam Jubilaei lncrari pos­sint post decursum praestituti temporis, si nimirum caeteris omnibus conditionibus expletis unicam e designatis, Ecclesiam videlicet Cathedralem, vel Majorem seu parochialem domi­cilii, aut stationis, ubi consistunt, sexies visitaverint. Regularium utriusque sexus personarum, ad clausuram obligatarum, omnium item illorum tam Ecclesiasticorum, quam laicorum, qui vel quia in carcere aut captivitate detenti sunt, vel ob aliud impedimentum v. g. morbum praescripta omnia pro Jubilaeo opera, puta visitationes Ecclesiarum peragere nequeunt, indigentiis benigne prospicere volens Beatissimus Pater, Confessariis, approbatis tamen ab Ordinariatibus, facultatem im­pertivit illa opera, quae praestari a praedictis non possunt, in alia commutandi, quae nempe spectatis adjunctis adimplere queunt. Cum extraordinarias facultates, tempore Jubilaei Con­fessariis concessas, in praecitatis Pastoralibus Litteriis, ddto 4. Febr. 1875. Nr. 621. dimissis, fuse explicuerim, iis nunc recensendis, exponendisve supersedeo, et Confessarios ad litteras illas relegendas invio. Vult Beatissimus Pater, ut Jubilaeum fideli populo non annuncietur tantum, sed is ad Jubilaeum etiam praeparetur praedicatione verbi Dei, non autem hac sola, sed etiam exemplo pastorum gregis Domini, quo nisi animetur praedicatio, parum haec proderit, cum verba operibus dissentanea sint diplomata principum nullo signo firmata, ut observat J) „Cuius enim vita despicitur,quid restat,nisi ut praedicatio contemnatur“ inquit S. Gregorius M.“) Certe sola praedicatione nemo satis convincitur; habet, qui audit, quod reponat, habet, quo se tueatur,exemplo autem necesse est manus dare. Verba siquidem, etsi firmis et doctis rationibus asserta, plus non probant, quam fieri debere, quod dicitur ; exemplis vero de­monstratur, etiam fieri posse, quod dicitur. Caeterum relegenda sunt, quae de modo praeparationis fidelium in praeattactis pastoralibus litteris inculcantur, quaeve si debite, si conscientiose, prout zelo gloriae Dei et salutis animarum percitos Ministros Christi decet, in effectura deducta fuerint, fiet profecto, accedente cooperationi nostrae gratia Dei, ut animas nostras Domino humiliemus ac san­ctificemus, ut dignos poenitentiae fructus faciamus, et in hoc sacro quadragesimali tempore ad pensum sanctae institutionis praescripta pro obtinenda Jubilaei indulgentia opera ad­dentes, in oratione, jejunio, caeterisque pietatis exercitiis unanimiter perseveremus, atque mutuis alternisque poenitendum suffragiis adjuti divinum auxilium, cuius implorandi causa Jubilaeum hoc indictum est, etiam impetremus. Strigonii, Dominica Quinquagesimae, in diem 23-am Februarii incidente, 1879. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus, ') Paul. Segneri 1- Concion. in Apóst. Palatio habitarum. — ') Regül. Past.

Next

/
Thumbnails
Contents