Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

31 Y. LEO PP. XIII. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Pontifices Maximi Praedecessores Nostri ex veteri Romanae Ecclesiae instituto, ab ipso susceptae Apostolicae servitutis initio, coelestium munerum thesauros universis fidelibus paterna liberalitate aperire et communes in Ecclesia preces indicere consue­verunt, ut ipsis spiritualis et salutaris lucri opportunitatem praeberent, atque ut eosdem ad aeterni Pastoris auxilium precibus, piacularibus operibus et solatiis pauperum con­ciliandum excitarent. Quod quidem ex una jiarte tamquam auspicale donum erat, quod supremi Religionis Antistites ab exordio Apostoliéi ministerii filiis in Christo suis lar­giebantur, ac velati sacrum pignus illius caritatis, qua Christi familiam complecteban­tur ; ex altera vero solemne erat christianae pietatis et virtutis officium, quo fideles cum suis Pastoribus visibili Ecclesiae Capiti coniuncti fungebantur apud Deum, ut Pater misericordiarum non modo gregem suum, ut S. Leonis verbis utamur *), sed et ipsum Pastorem ovium suarum propitius respiceret, adiuvaret et custodire dignaretur ac pascere. Hoc Nos consilio adducti, appropinquante iam Natali die electionis Nostrae, Praedecessorum Nostrorum exempla secuti, indulgentiam ad instar generalis Iubilaei universo orbi catholico denunciare constituimus. Apprime enim novimus, quam necessaria sit infirmitati Nostrae in arduo ministerio, quod sustinemus, divinorum charismatum copia ; novimus diuturno experimento, quam luctuosa sit temporum, in quae incidimus conditio, et quibus quantisque in fluctibus praesenti aevo Ecclesia laboret: ex publicis autem rebus in deterius ruentibus, ex funestis impiorum hominum consiliis, ex ipsis coelestis censurae minis, quae iam in aliquos severe incubuit, graviora in dies mala obventura formidamus. Iamvero cum peculiare Iubilaei beneficium eo spectet, ut expientur animi labes, poenitentiae et caritatis opera exerceantur, precationum officia adhibeantur impensius, et cum sacrificia iustitiae et preces, quae concordi totius Ecclesiae studio offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frugifera, ut divinae pietati vim facere videantur, firmiter confi­dendum est fore, ut Pater coelestis plebis suae humilitatem respiciat, et conversis in melius rebus, optatam suarum miserationum lucem ac solatium adducat. Nam si, ut idem Leo Magnus aiebat2), donata nobis per Dei gratiam morum correctione, spirituales Nr. 1300. Indictum a Summo Pon­tifice Jubi­laeum pro­mulgandum et qualiter celebrandum. ’) Serin. III., al. V-, in Anniv. Assumt- euae. — *) Serm. I. de Quadrag.

Next

/
Thumbnails
Contents