Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

24 in destructionem utantur, Ecclesia Christi opportunissime monet etiam Principibus su­premi iudicis severitatem imminere ; et divinae Sapientiae verba usurpans, Dei nomine omnibus inclamat: Praebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum; quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur .... Quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt fiet. „ . Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuius­quam; quoniam, pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortio­ribus autem fortior instat cruciatio. ‘) Si tamen quandoque contingat temere et ultra modum publicam a Principibus potestatem exerceri, catholicae Ecclesiae doctrina in eos insurgere proprio marté non sinit, ne ordinis tranquillitas magis magisque turbetur, neve societas maius exinde detrimentum capiat. Cumque res eo devenerit, ut nulla alia spes salutis affulgeat, docet christianae patientiae meritis et instantibus ad Deum pre­cibus remedium esse maturandum. — Quod si legislatorum ac principum placita aliquid sanciverint aut iusserint, quod divinae aut naturali legi repugnet, christiani nominis dignitas et officium atque Apostolica sententia suadent, obediendum esse magis Deo quam hominibus.') Salutarem pono Ecclesiae virtutem, quae in civilis societatis ordinatissimum regimen et conservationem redundat, ipsa etiam domestica societas, quae omnis civitatis et regni principium est, necessario sentit et experitur. Nostis enim, Venerabiles Fratres, rectam huius societatis rationem, secundum naturalis iuris necessitatem, in indissolubili viri ac mulieris unione primo inniti, et mutuis parentes inter et filios, dominos ac servos officiis iuribusque compleri. Nostis etiam per Socialismi placita eam pene dis­solvi ; siquidem firmitate amissa, quae ex religioso coniugio in ipsam refunditur, necesse est ipsam patris in prolem potestfftem, et prolis erga genitores officia maxime relaxari. Contra vero honorabile in omnibus connubiumf) quod in ipso mundi exordio ad huma­nam speciem propagandam et conservandam Deus ipse instituit et inseparabile decrevit, firmius etiam et sanctius Ecclesia docet evasisse per Christum, qui Sacramenti ei con­tulit dignitatem, et suae cum Ecclesia unionis formam voluit referre. Quapropter, Apo­stolo monente,4) sicut Christus caput est Ecclesiae, ita vir caput est mulieris; et quemadmodum Ecclesia subiecta est Christo, qui eam castissimo perpetuoque amore complectitur, ita et mulieres viris suis decet esse subiectas, ab ipsis vicissim fideli constantique affectu diligendas. — Similiter patriae atque herilis potestatis ita Ecclesia rationem moderatur, ut ad filios ac famulos in officio continendos valeat, nec tamen praeter modum excrescat Secundum namque catholica documenta in parentes et do­minos coelestis Patris ac Domini dimanat auctoritas ; quae idcirco ab ipso non solum originem ac vim sumit, sed etiam naturam et indolem necesse est mutuetur. Hinc liberos Apostolus hortatur obedire parentibus suis in Domino, et honorare patrem suum et matrem suam, quod est mandatum primum in promissione.8) Parentibus autem mandat: Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et corre­ptione Domini?) Rursus autem servis ac dominis per eumdem Apostolum divinum prae­ceptum proponitur, ut illi quidem obediant dominis carnalibus sicut Christo ..........cum b ona voluntate servientes sicut Domino: isti autem remittant minas, scientes quia omnium *) Saß- VI. — 2) Act. V, 29. - 3) Hebr. XIII. - *) Ad Eph. V. — Ad Eph- VI, 1-2. — «) Ibid. v. 4-

Next

/
Thumbnails
Contents