Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

21 III. Quamvis probe noverim, quod Epistolam Encyclicam, quam Sanctissimus Dominus Noster ad finem vergente anno, proxime praeterlapso, ad Episcopos orbis Catholici direxit, legeritis, quam quippe vix non omnes ephemerides vulgaverunt, imo plane suis etiam observationibus comitatae sunt; illam nihilominus corpori Circularium Litterarum Dioecesanarum inserendam censui, cum quia est Summi Pontificis, tum quia est pontificiae sollicitudinis circa bonum societatis humanae monumentum aere perennius, In illa non indicantur solum mala, quibus laborat societas, sed proponuntur etiam remedia, per quae sola malis medela paratur, quae applicare remedia, vel ut applicentur, permittere illorum est, quibus forte nolentibus, sed tamen vel conniventibus vel saltem non impedientibus, mala illa in societatem irrepserunt atque increverunt. „Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis universis Catholici orbis, Gratiam et Communionem cum Apostolica Sede habentibus, LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem! Quod Aposto­liéi muneris ratio a Nobis postulabat, iam inde a Pontificatus Nostri principio, Litteris en- cyclicis ad vos datis, Venerabiles Fratres, indicare haud praetermisimus lethiferam pestem, quae per artus intimos humanae societatis serpit, eamque in extremum discrimen adducit: simul etiam remedia efficacissima demonstravimus, quibus ad salutem revocari, et gravis­sima, quae impendent pericula, possit evadere. Sed ea, quae tunc deploravimus, mala ucque adeo brevi increverunt, ut rursus ad vos verba convertere cogamur, Propheta velut aurib’is Nostris insonante: Clama ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam.') Nullo autem negorio intelligitis Venerabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, qui diversis ac pene barba­ris nominibus Socialistae, Communi stae vel Nihilistáé appellantur, quique per universum orbem diffusi, et iniquo inter se foedere arctissime colligati, uon amplius ab occultorum conventuum tenebris praesidium quaerunt, sed palam fidenterque in lucem prodeuntei, quod iampridem inierunt consilium cuiuslibet civilis societatis fundamenta convellendi, per­ficere adnituntnr. Ii nimirum sunt, qui, prout divina testantur eloquia, carnem quidem ma­culant, dominationem spernunt, maiestatem autem blasphemant.2) Nihil, quod humanis divi­nisque legibus ad vitae incolumitatem et decus sapienter decretum est, intactum vel integrum relinquunt. Sublimioribus potestatibus, quibus Apostolo monente omnem animam decet esse subiectam, quaeque a Deo ius imperandi mutuantur, obedientiam detrectant, et perfectam omnium hominum in iuribus et officiis praedicant aequalitatem. — Naturalem viri ac mulieris unionem, gentibus vel barbaris sacram, dehonestant; eiusque vinculum, quo domestica societas principaliter continetur, infirmant aut, etiam libidini permittunt. — Praesentium tandem bonorum illecti cupiditate, quae radix est omnium malorum et quam quidam appetentes erraverunt a fide,3) ius proprietatis naturali lege sancitum impugnant; et per immane facinus, cum omnium hominum necessitatibus consulere et desideriis satis­facere videantur, quidquid aut legitimae hereditatis titulo, aut ingenii manuumque labore, aut victus parsimonia adquisitum est, rapere et commune habere contendunt. Atque haec quidem opinionum portenta in eorum conventibus publicant, libellis persuaden*:, Nr. 1015. Encyeliea Summi Pon­tificis sub 28. Decembr. 1878- edita. i I ► ') Is LVIII, 1. — 2) Iud. Epis. v- 8. — 8) I. Tim. YI, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents