Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
13 scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris“. Quid de Sace: dotibus scandalizantibus populum dicere poterimus, cum eumdem populum a scandalis praeservare debuerint? Certe utilius erat huiusmodi Sacerdotibus mendicare panem, vel fodiendo humum victum sibi parare, quam cum tam ingenti periculo de altari vivere. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? Nimio enim zelo prosequitur Christus animas fidelium, pro quibus pretium sanguinis dedit. — Proinde illi, quorum culpa anima una perit, incredibile dictu est, quam atroces poenas apud inferos daturi sunt. Haec V. Bellarminus. — Et jure, nam ut ait S. Hieronymus *): „Non dignitas, sed opus dignitatis salvare consuevit.“ Et increata Sapientia 2): „Opera enim illorum sequuntur illos.“ Quod vero ex irreverenti Missae celebratione tam fideles quam infideles etiam scandalum patiantur, tristis experientia docet. Refert S. Alphonsus a Liguorio3): Romae fuisse quemdam acatholicum, qui haeresim abjurare proposuit, sed cum vidisset Sacerdotem indevote, irreverenter, festinanterque Sacrum conficientem, adivisse Summum Pontificem, iliique declarasse : Se iam abjurare nolle, cum firmissime sibi persuasisset, nec Sacerdotes, nec ipsum quidem Pontificem veram Ecclesiae fidem tenere, nam aiebat, si ego Summus essem Pontifex et scirem, unicum reperiri Sacerdotem, qui minori, qua decet, reverentia sacrosanctum Missae Sacrificium celebraret, eum flammis comburendum procul dubio traderem: at cum videam, Sacerdotes, qui irreverenter et festinanter Missam persolvere audent, impunitos relinqui, mihi persuadeo, nec ipsum quidem Pontificem catholicam tenere fidem. — Quae cum dixisset abiit, et detestari errores noluit. Hucusque S. Alphonsus. Quid, si illud novisset, quod non sine quodam horrore a probatissimis viris Benedictus XIV. audivit, ut ipse testatur 4) „aliquos scilicet Sacerdotes, ut caeteris omnibus ad celebrandum in privatis nobilium sacellis Sacrificium praeferrentur, pro quodam merito protulisse, quod citissime rem divinam expedirent.“ — P. Aegidius Jais in praeclaro suo opusculo 5) narrat, quod nobilis quidam vir Sacerdotem voluerit filio suo dare educatorem, qui etiam suscipiendi muneris huius causa ad castellum iam comparuit. Desideravit autem nobilis, ut futurus filii educator Missam prius, quam cum illo circa remunerationem conveniretur, in oratorio domestico celebraret. Finito Sacro nobilis Sacerdotem dimisit dicens: „Si tu Dei filium sic, ut videram, tractas, quomodo tractabis hominis filium?“ — Mandat Synodus Tridentina 6) pastoribus et singulis, curam animarum gerentibus, ut frequenter intra Missarum celebrationem ex iis, quae in Missa leguntur, aliquid fideli populo exponant, atque inter caetera Sanctissimi huius Sacrificii mysterium aliquod declarent, — porro. — ut doceant populum, quis sit, et a quo potissimum proveniat illius tam pretiosus ac coelestis fructus. Poteritne Curatus oscitanter, irreverenter, indevote Sacrum faciens huic mandato ex asse et cum efficacia respondere? Audebitne ille fidelibus praebere consilium, illos monere, ac instruere circa reverentiam, timorem, tremoremque, quibus Missae Sacrificio adstare debent et e praecepto Ecclesiae etiam tenentur? Nonne periculo semet exponeret audiendi *) in Soph. c. 3. — ») Apoc. 14, 13. — s) Silva rer. praedicab. — *) 1. de Miss. Saerif. — •) Bemerkungen über die Seelsorge. — •) Sess. 22. c. 8. et decreto j. cit.