Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
92 Nr. 3806. Dies praefixus pro asservanda Generali Congregatione Societatis S. Ladislai R. cavit, et quae incipit „Apostolicae Sedis“ ablata est Confessario omnis jurisdictio relate ad suum complicem in peccato turpi, donec hic ab alio Confessario absolutus non fuerit ita, ut prorsus invalida sit ab ipso impertita absolutio non solum quoad peccatum, cuius fuerit particeps, sed etiam quoad cetera peccata, quorum se in eadem confessione complex accusavit; qui autem complicem absolvere praesumit Confessarius, ipso facto excommunicationem, speciali modo Papae reservatam, incurrit. — Quaeritur, quid in sensu Constitutionum Apostolicarum sub peccato turpi intelligi debeat? Quod sub peccato turpi omnes consummati actus contra castitatem, ipsi quoque impudici tactus intelli- gantur, in hoc omnes theologi consenserunt, sed dubitatum ab aliquibus fuit, utrum affectus etiam et colloquia turpia complicitatem peccati involvant, et sub incudem antelatarum Constitutionum Apostolicarum cadant? Involvere autem omnino et cadere, declaratum est sequenti decisione:— „Feria IV. die 28. Maii 1873. In Congregatione S. .Romanae et Universalis Inquisitionis habita coram Eminentissimis ac Reverendissimis DD. S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus contra haereticam pravitatem Inquisitoribus Generalibus, proposito ex parte E. P. D. Episcopi Aurelianensis dubio, prout prosequitur : An prohibitio absolvendi complicem in materia turpi restringi debeat ad tactus; an vero comprehendat omnia peccata gravia contra castitatem exterius commissa, etiam illa, quae in meris aspectibus consisterent? iidem Eminentissimi Domini omnibus mature perpensis, respondi mandarunt: Comprehendi nedum tactus, verum omnia peccata gravia et exterius commissa contra castitatem, etiam illa, quae consistunt in meris colloquiis et aspectibus, qui complicitatem important.“ Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. Generalis Congregatio XIII. Societatis S. Ladislai R. celebrabitur die 17-ma .futuri mensis Octobris Budapestini in aedibus ejatis Seminarii Cleri junioris hora 10-ma ante meridiem, ad quam, ut socii, quo fieri potuerit, majori numero confluant, exoptandum est jam vel ideo, ut tam utilis et benefica Consociatio laetiora capiat incrementa. Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. Nr. 3807. Parochia in Alsódiós vacat. Per translationem Mauritii Skrivanek, Parochi Alsódiósensis ad beneficium parochiale in Boleráz, parochia, cui hucdum praefuit, in canonicam vacantiam recidit quae proin concursui, usque finem futuri mensis Septembris duraturo hisce exponitur. Strigonii, die 18-a Augusti, 1878. Nr. 3808. Statio docentis et cantoris in Alsógyö- röd vacat. Pro hac labii slavico-h ungarici statione concursus in diem 19-am Septembris, a. c. deligitur. Emolumenta ejusdem qua docentis sunt: 3 jug. in matre et 3V2 jug. agrorum cum prato 1500 org. □ in filiali Felsögydröd; a singula prole scholari, quarum numerus circiter 80 efficit, \ metr. pos. tritici et V2 metr. pos. hordei et pro calefactione scholae 20 xri; pro schola denique repetitionali a singulo 1 flnus ; — qua cantor autem habet 8 jug. agrorum; e consipatione 24 metr. pos. tritici; pro pulsu or-