Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
72 Nr. 2782. Augmentum dotis fundi auxiliaris emeritorum ac deficientium Sacer- d otumNr. 2783. Archi-Epi- scopus pro nuncupatis votis gratias agit. Nr. 2784. Modus exsolvendi sorte protractas obligatoriales rclutae decimae vini praescribitur. typis describendi ac vulgandi illam, quam procul dubio sollicita cura et magna iudu- stria concinnavit, theologiam dogmaticam, huiusque illam summi momenti partem, quae fundamentalis audit, cuius ad Vos etiam directam pro acquirendo opere provocationem dum praesentibus / advolvo, illud impensius commendare non moror, DD. Districtuali- bus VADiaconis committendo, ut folia praenumerationis, postquam illa singuli DD. Curatorum et Cooperatorum inspexissent, ad Cancellariam meam remittantur. Strigonii, die 18-a Junii, 1878. Fundi auxiliaris emeritorum ac deficientium Sacerdotum non quidem novos benefactores, sed nova beneficia virorum, qui eiusdem benefactores esse munifica sua largitione jam contestati sunt, ad notitiam Vestram perfero. Nimirum Rssimus D. Carolus Bubla, Praep. E. M. S. Canonicus et Archi-Diaconus Cathedralis praedicti fundi dotem den no chartis relutae urbarialitatis de 1000 fl. Conv. Mon. sonantibus, nuper ad meas manus resignatis, auxit. Parem summam in paribus chartis fundo itidem auxiliari addixit Rssimus D. Carolus Rimely, Abbas SS. Salvatoris de Lekér et Canonicus Poso- niensis, hoc actuosae caritatis exercitio recolere volens diem, S. Aloysio Conf. sacram, qua annis abhinc triginta sacerdotio inaugurari meruit. Ambobus benefactoribus nomine etiam participantium gratias agere non morabar, quas isthic libentissime repeto. Strigonii, die 22-a Junii, 1878. Ad praesentem diem, quem Deus honorabilem nobis in beati Joannis nativitate fecit, tam multorum e V. Clero hujus Archi-Dioecesis ad me pertigerunt pro incolumitate mea deprompta calentia vota, ut ob infinitas propemodum, quibus non tam premor, quam potius opprimor occupationes, officio, quo teneor, gratitudinis perfungi non aliter possim ac valeam, quam ope praesentium significando, quod omnibus ac singulis, qui mei memores fuerunt, gratias easque maximas rependam, toto cordis affectu precando tam mihi, quam illis omnibus, ut quod S. Joannem Bapt. fuisse aeternae veritatis vox asserebat1), nos quoque esse mereamur, lucerna nimirum ardens et lucens, accensi ab eodem, quo ipse accendebatur, lumine Christo, ardentes caritate in Deum et proximum, lucentes exemplo et doctrina, juxta illud: ,,Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent. Patrem Vestrum, qui in coelis est.“2) Strigonii, die 24-a Junii, 1878. Pro statu notitiae et observantia concernentium in subnexo per extensum communico Rescriptum, a Reg. Cult, et pubi. Institutionis Ministerio in merito modali- tatis exsolvendi valoris sorte protractarum obligatorialium relutae decimae vini ddto 8-ae lab. Nro 13,744. ad me directum: „Vallás és közoktatási m. kir. ministertől. Főmagasságu Bibornok, Herczeg- Primás és Érsek Ur! Azon czélból, hogy a kisorsolt szölő-dézsma-váltsági köt- *) *) Joann. 5. 35. — •) Matth. 5. 16.