Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

71 quisquam decipiatur per philosophiam et inanem fallaciam1) hominum, illis prorsus simi­lium, quos S. Augustinus sic allocutus est2): „Vah foedissimos homines, qui hominem ipsum jumentis insipientibus comparant. Non istos philosophos dicam, neque enim con­tinuo verae sapientiae sunt amatores, qnicumque appellantur philosophi.“ „Qui nimirum, ut cum Athenagora loquar5), nullam veritatis partem a calumniis liberam reliquerunt, non essentiam Dei, non eius scientiam, non operationem, non quae ex his apta serie consequuntur, et pietatis formam in nobis exprimunt. Sed alii veritatem in huiusmodi rebus omnino desperant, alii ad suas opiniones detorquent, alii de industria res ante oculos positas in dubium vocant.“ S. Augustini tempore absurdissimarum idmodi opinionum, nec enim doctrinae nomen illae merentur, assertores ac depraedicatores conticuerunt, nec contra illos, sed adversum haereticorum illius aetatis errores dimicandum fuit. „Si alienos, scribit ad Dio- scorum4) opus est cognoscere errores, erige oculos, auresque oro te, et vide aut au­sculta, utrum aliquis adversum nos de Anaximene et Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne ipsorum quidem multo reeentiorum, multoque loquacium Stoicorum aut Epicu­reorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem Christianam scientilla excitetur.------­T amen si opus est veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias, de haereticis potius, qui Christianos se vocant, quam de Anaxagora, et Demo­crito cogitandum fuit“. Haec aevo nostro de Pantheistis, Materialistis, Deistis ac Nihi- listis, deque aliis id genus poene innumeris philosophastis magis cogitandum est, contra quos fidem asserere, imo ipsam sanam rationem vindicare operae pretium, imo vero necessarium duxit sacrosanctum Concilium Vaticanum in Constitutione Dogmatica, quam de Fide Catholica edidit. Quia vero, docente S. Paulo5) ipse Dominus ideo in Ecclesia dedit quosdam quidem Apostolos, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris, eo jam Ecclesiae Praesulum, aliorumve doctorum virorum semper directa fuere studia, ut calumniis et criminationibus Ecclesiae impactis nunquam non rarissimae defensiones, scriptis pessimis scripta optima, obscuris tenebris apertissima lux, dialecticae dialectica sapientior ac melior, ingeniis ingenia opponeren­tur, atque hac etiam via patrimonium veritatis, et accepta a Christo haereditas ab inju­ria et conatu depraedari illam volentium vindicaretur. Omnem igitur laudem mereban­tur in Ecclesia semper, ac merentur hodie quoque viri, qui eo dirigunt studia, eo animum adjiciunt, eoque operam, industriamque conferunt, ut quas ipsi probe didice­runt, aliis sanctissimas, doctissimasque praeceptiones instillent ope etiam librorum, typis evulgandorum, in quibus fidei veritates, quae passim ideo negantur aut oppugnantur, quia ignorantur, vel detorquentur, dilucide ac clare proponantur, explicentur, atque ab objectionibus vindicentur, ope nimirum scientiae sanae illius et integrae, atque germa­nae, quae sola vitiosam, mentitam, erroris fallaciaeque plenam refellere possit ac valeat. E praemissis colligite, quantopere mihi probetur intentio ac propositum D. Josephi Répászky, Dioecesis Cassoviensis Presbyteri et Theologiae ibidem Professoris, *) Cf. ad Coi. 2, 8. — •) De civit. Dei 1. 8- c. 1. — *) de resurr. mortnor. n. )• — *) ep. 118. — ‘) ad Ephee. i.

Next

/
Thumbnails
Contents