Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

65 impetas hostium arbitramur; sed etiam faustum ac felix omen, quod meliora tempora Ecclesiae spondet; ac dum eadem maximum solatium affert infirmitati Nostrae, etiam animum opportune erigit, ut in arduo, quod suscepimus, munere omnes labores, omnia certamina pro Ecclesia Dei alacriter sustineamus. Ab hisce porro spei et gratulationis causis, quas Vobis patefecimus, seiungere non possumus eas significationes amoris et obsequii, quas in his Nostri Pontificatus exor­diis Vos, Venerabiles Fratres, et una cum Vobis exhibuere humilitati Nostrae ecclesiastici viri et fideles quamplurimi, qui litteris missis, largitionibus collatis, peregrinationibus etiam peractis, nec non aliis pietatis officiis ostenderunt devotionem et caritatem illam, qua meri­tissimum Praedecessorem Nostrum prosecuti fuere, adeo firmam, stabilem integramque manere, ut in persona tam imparis non tepescat haeredis. Pro hisce splendidissimis catholi­cae pietatis testimoniis humiliter confitemur Domino, quia bonus et benignus est, ac Vobis, Venerabiles Fratres, cunctisque Dilectis Filiis, a quibus ea accepimus, gratissimos animi Nostri sensus ex intimo corde publice profitemur, plenam foventes fiduciam, nunquam defu- turum Nobis, in his rerum angustiis et temporum difficultatibus, hoc Vestrum ac fidelium studium et dilectionem. Nec vero dubitamus, quin egregia haec filialis pietatis et christianae virtutis exempla plurimum sint valitura, ut Deus clementissimus, officiis hisce permotus, gregem suum propitius respiciat, et Ecclesiae pacem ac victoriam largiatur. Quoniam autem hanc pacem et victoriam ocius et facilius Nobis datum iri confidimus, si vota precesque constanter ad eam impetrandam fideles effuderint, Vos magnopere hortamur, Venerabiles Fratres, ut in hanc rem fidelium studia et fervorem excitetis, conciliatrice apud Deum adhi­bita Immaculata Caelorum Regina, ac deprecatoribus interpositis Sancto Josepho Patrono Ecclesiae caelesti, sanctisque Apostolorum Principibus Petro et Paulo, quorum omnium potenti patrocinio humilitatem Nostram, cunctos ecclesiasticae hierarchiáé ordines, ac domi­nicum gregem universum supplices commendamus. Caeterum hos dies, quibus solemnem memoriam Jesu Christi resurgentis recoli­mus, Vobis Venerabiles Fratres, et universo dominico gregi faustos, salutares ac sancto gau­dio plenos esse exoptamus, adprecantes benignissimum Deum, ut Sanguine immaculati Agni, quo deletum est chirographum, quod adversus nos erat, culpae, quas contraximus, deleantur, et iudicium, quod pro illis ferimus, clementer relaxetur. Gratia Domini Nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio Sancti Spiri­tus sit cum omnibus vobis, Venerabiles Fratres; quibus singulis universis, nec non et Dile­ctis Filiis Clero et fidelibus Ecclesiarum Vestrarum in pignus praecipuae benevolentiae et in auspicium caelestis praesidii Apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die solemni Paschae, XXI. Aprilis anno MDCCCLXXVIII. Pontificatus Nostri anno primo. Strigonii, die 12-a Maji, 1878. Nr. 2311. Carolus Késmárky, Surr. VADiaconus et Parochus Farkasdensis anno aetatis 59, et Sacerdotii 35, die 16-a curr. e fatali apoplectico ictu obiit, absolutione sacramentali donatus et extreme unctus; cujus animam dum solitis ad altare suffragiis commendo, una pro vacante, quod tenuit, beneficio parochiali concursum, usque 15-am Julii, h. a. duraturum publico. Strigonii, die 24-a Maji, 1878. Obitus Surr. VAD. et Paro­chi Farkas­densis Caroli Késmárky, et concursus pro hoc parochiali beneficio.

Next

/
Thumbnails
Contents