Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

63 ratissimum est, cum de temporali Principatu Sedis Apostolicae agitur, publici etiam boni et salutis totius humanae societatis causam agitari. Hinc praetermittere non possumus, quin pro officii Nostri munere, quo Sanctae Ecclesiae iura tueri tenemur, declarationes et protestationes omnes, quas sa. me. Pius IX. Decessor Noster tum adversus occupa­tionem civilis Principatus, tum adversus violationem iurium ad Romanam Ecclesiam per- - tinentium pluries edidit ac iteravit, easdem et Nos hisce Nostris litteris omnino reno­vemus et confirmemus. Simul autem ad Principes et supremos populorum Moderatores voces Nostras convertimus, eosque per nomen augustum Summi Dei etiam atque etiam obtestamur, ne oblatam sibi tam necessario tempore opem Ecclesiae repudient, atque uti consentientibus studiis circa hunc fontem auctoritatis et salutis amice coeant, Eique intimi amoris et observantiae vinculis magis magisque iungantur. Faxit Deus, ut illi, comperta eorum quae diximus veritate, ac secum reputantes doctrinam Christi, ut Augu­stinus aiebat, magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae *) et in Ecclesiae inco­lumitate et obsequio suam etiam ac publicam incolumitatem et tranquillitatem contineri, cogitationes suas et curas conferant ad levanda mala, quibus Ecclesia eiúsque visibile Caput affligitur, atque ita tandem contingat, ut populi, quibus praesunt, iustitiae et pacis ingressi viam, felici aevo prosperitatis et gloriae fruantur. Deinde autem, ut totius catholici gregis cum supremo Pastore concordia firmior in dies adseratur, vos hoc loco peculiari cum affectu appellamus, Venerabiles Fratres, et vehementer hortamur, ut pro sacerdotali zelo et pastorali vigilantia Vestra fideles vobis creditos religionis amore incendatis, quo propius et arctius huic Cathedrae veri­tatis et iustitiae adhaereant, omnes eius doctrinas intimo mentis et voluntatis assensu suscipiant: opiniones vero etiam vulgatissimas, quas Ecclesiae documentis oppositas nove­rint, omnino reficiant. Qua in re Romani Pontifices Decessores nostri, ac demum sa. me. Pius IX. praesertim in oecumenico Vaticano Concilio prae oculis habentes verba Pauli: „ Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditio­nem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum“ 2), haud praeter­miserunt, quoties opus fuit, grassantes errores reprobare et apostolica censura confo­dere. Has condemnationes omnes, Decessorum Nostrorum vestigia sectantes, Nos ex hac Apostolica veritatis Sede confirmamus ac iteramus, simulque Patrem luminum enixe rogamus, ut fideles omnes perfecti in eodem sensu eademque sententia idem Nobiscum sapiant, idemque loquantur. Vestri autem muneris est, Venerabiles Fratres, sedulam im­pendere curam, ut caelestium doctrinarum semen late per Dominicum agrum diffunda­tur et catholicae fidei documenta fidelium animis mature inserantur, altas in eis radices agant et ab errorum contagione incorrupta serventur. Quo validius contendunt religio­nis hostes imperitis hominibus, ac iuvenibus praesertim, ea discenda proponere, quae mentes obnubilent moresque corrumpant, eo alacrius adnitendum est, ut non solum apta ac solida institutionis methodus, sed maxime institutio ipsa catholicae fidei omnino con­formis in litteris et disciplinis vigeat, praesertim autem in philosophia, ex qua recta ali­arum scientiarum ratio magna ex parte dependet; quaeque non ad evertendam divi- 11 11 Ep. 138, alias 5. ad Marcellinum, n. 15. V Ad Coloss., 2. 8-

Next

/
Thumbnails
Contents