Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
53 XII. S. R. E. Cardinales pro eligendo post mortem Pii IX. Summo Pontifice congregati, erant autem sexaginta unus, ita ut e totali numero tres dumtaxat defuerint, priusquam Conclave ingrederentur, suae, cui semet jurejurando obstrinxerunt, obligationis memores, contra omnes juriurn, et praerogativarum S. Sedis Apostolicae laesiones cautelam et protestationem interposuerunt, respective a s. memoriae defuncto Papa interpositas repetierunt, ne dici subin possit, dictas juriurn laesiones, saltem Sede Apostolica vacante, sin aperte, tacite tamen agnitas, nec contra illas reclamatum fuisse. Documenti, cuius ope huic suae obligationi Cardinales respondere non dubitaverunt, textum latinum isthic communicandum duxi. „Versio. Inopinus Summi Pontificis Pii IX interitus, qui omnes Orbis catholici Christifideles gravi moerore, gravissimo autem S. Collegium affecit, utpote quod virtutes gestaque illustria Pontificis illius propius mirari cum consuesceret, aptius quolibet alio damnum, quod Catholica Ecclesia his patitur diebus, perpendere valet. Exitiique publici pondus eo magis persentit, quod cum e Sacrorum Canonum atque Apostolicárum Constitutionum dispositione, urgentibus Ecclesiae vacantisque Sedis Apostolicae necessitatibus consulere deputetur, arduis obviam ire temporibus obstringitur gravioribusque in diem difficultatibus, carens proprii Capitis ductu. Verumtamen verbis Illius, qui divinum Ecclesiae pollicitus est auxilium, fidens s. Collegium, tum quae sibi excelsa dignitas, qua vestitur, tum quae magni ponderis missio sibi credita imposuerunt onera, firmiter implere decrevit. Neminem praeterit, iuramentum, quod omnes singulique e s. Collegio eliciunt, quum ad dignitatem evehuntur cardinalitiam, eisdem onus imponere protuendi atque sarta tectaque servandi iura, praerogativas, bona Ecclesiae etiam temporalia, quocumque discrimine usque ad saDguinis effusionem. Huiusmodi iuramentis solemnis nunc accedit confirmatio ex eo, quod Cardinales, post deflendum Pontificis obitum, in generali Congregatione collecti, unanimiter praefata iterarunt coram Deo iuramenta, volueruntque etiam adhaerere, atque omnes protestationes et reservationes renovare a defuncto Pontifice editas, tum adversus civilis ditionis Ecclesiae invasionem, tum contra leges atque decreta, in damnum eiusdem Ecclesiae et Sedis Apostolicae exarata. De mandato igitur suorum spectabilium Collegarum tibi, illustrissime Domine> infrascripti Cardinales Ordinum Capita, magni momenti actum pandunt adprecantes, ut velis de hoc tuum gubernium certiorem reddere; securi quod in eo prospici velit tum iurium praedictorum tuitio, animique Cardinalium declaratio; qui viam a defuncto Pontifice demonstratam sequi parati sunt, quaelibet futura sint obstacula, quibus occurrere oporteat. Quoniam vero Supremae Ecclesiasticae potestatis exercitium, et praesertim Successoris s. Petri solemnem electionis actum super certis immotisque fundamentis inniti convenit, ne politicis motibus, aut alieno arbitrio et utilitati subiaceat, s. Collegium vix elato Supremo Hierarca, non sine gravi angustia atque timore arduam asperamque quaestiNr. 2200. Litterae Circulares S. R. E. Cardinalium ad diplo- maticum Guberniorum coetum, penes S. Sedem Apostolicam residentem. I