Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
52 Nr. 1804. Relatio Centralia Directioni« fnndationis Leopoldinae. / Nr. 1805. Statio docentis et cantoris in Sjsomor vacat. Nr. 1806. Statio docentis et cantoris in Nagy megy er vacat. piis Vestris ad aram suffragiis commendo, pro beneficio autem parochiali, quod vacans post se reliquit, concursum, usque ultimam Maii, a. lab. duraturum, publico. Strigonii, die 15-a Aprilis, 1878. Centralis Directio piae Unionis, cujus conamina sub nomine „fundatio Leopoldina“ eo praecipue directa cernimus, ut Religio catholica in oris Americae quo latius propagetur, et laetiora in die incrementa capiat, in publicam lucem edidit, atque horsum etiam transposuit relationem, quae successum idmodi conaminum anno 1877. obtentum exhibet; cujus duo exemplaria ad singulum Districtum VADiaconalem cum eo /dimitto, ut tam salubriter pro re sanctissima operantem praelaudatam piam Unionem in posterum quoque Vestro et fidelium Vobis creditorum tam aere quam oratione succolare velitis. Strigonii, die 15-a Aprilis, 1878. Pro hac labii germanici statione concursus in diem 23-am Maji, a. curr. defigitur. Emolumenta sunt: 18 jugera terrae arabilis, proprio marté cultivanda; pratum falcastr. 5; e lecticali 22 metr. pos. tritici mixti; e stola circiter 30 flui; e fundationibus 11 fl. 80 xri; e Cassa Communitatis 43 fi. 80 xri, et ab Incl. Patronatu 8 org. ligni. Habitatio constat duobus cubilibus, culina, camera et stabulo, cum adjacente parvo horto. Libelli supplices Senatui sehol. cath. in Szomor inscribendi exhibeantur ARD. Nicolao Morva, VADiac. et Parocho in Héregh. Strigonii, die 15-a Aprilis, 1878. Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 23-am Maji, a. lab. defigitur. Emolumenta ejusdem sunt: 23 jug. agrorum, propriis viribus cultivanda; 2 jug. pratum; a singulo colono %, ab inquilino autem '/8 metr. pos. frumenti mixti, quod insimul 25 circiter metretas efficit; e stola 12 fini; e fundo religionis et studiorum quotannis 24 fini 16 xri; denique titulo didactri post 120 proles, quarum singula 48 xvos pendet, universim incirca 60 fini. Habitatio constat duobus cubilibus, culina, camera, reclinatorio et stabulo, cui adjacet etiam hortus 500 org. □. Libelli supplices Senatui sehol. cath. oppidi Nagymegyer inscribendi exhibeantur ARD. Antonio Csáktornyay, Surr. VADiacono et Parocho Csicsóensi. Strigonii, die 15-a Aprilis, 1878. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus,