Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

45 Petri Navim, quam Nobis gubernandam mari saeviente commisit, domitis ventis flucti­busque compositis, ad optatum portum tranquillitatis et pacis adducat.“ Summo Pontifici extemplo nomine Cardinalium respondit Camillus Card, di Pietro, Episcopus Portuensis et S. Rufinae, S. Collegii Sub-Decanus, a quo pronunciati sermonis tenor ita sonat: „Benigne placuit Sanctitati Tuae in allocutione nuper perlecta grati animi sen­sus Nostro S. R. Ecclesiae Collegio exprimere ob suflragia, quae miro Divinae Provi­dentiae ordine Te ad Supremam Romani Pontificatus Sedem meritissime extulerunt. Ad haec insuper verba humanissima addere dignatus es, quibus auxilium ac validam coo­perationem hisce difficillimis temporibus a nobis expostulas. Sed vero si Sacri nostri senatus suffragia iu Te unum absque ulla haesitatione, ac maximo animorum consensu confluxerunt, ut qua Christi iu terris Vicarius Pontificium Solium conscenderes, id profecto verbis Principis Apostolorum attribuendum esse laetamur, scilicet: Qui novit corda Deus testimonium pertribuit dans tibi Spiritum Sanctum, sicut et Nobis. Quare citra ullam controversiam Sancto Suo Spiritu Deus Te universi Orbis Pa­storem constituit, voluitque, ut in eminenti specula sisteres (prouti aiebat Divus Bernardus dilectissimo Suo Papae Eugenio) „Unde prospectes omnia speculator super omnia consti­tutus, ut evellas et destruas, disperdas et dissipes, aedifices et plantes.“ Nimis certe impro- b us labor! Enim vero prospectus iste procinctum parit, non otium : neque enim locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum.“ Haec certe destinatio prompti aciem ingenii constantemque sollicitudinem expo­stulat, qualis adamussim in Eo exquiritur, qui eam adit haereditatem, quae etiam si amplis­sima et exteriori intuitu pulchra esse videatur, illico tamen noscitur consistere in Christi Cruce et in laboribus plurimis. Caeterum nos omnes firmissima certitudine innitebamur Te, Sanctissime Pater, veluti in praesentiarum iterum confirmasti, summopere diligere ac promovere decus et di­gnitatem Sacri Nostri Collegii. Nos vero vicissim tantis, tamque nobilibus roborati promis­sis, Te certiorem reddimus de nostra submissa obedientia, ut Tibi prompto animo opem auxiliumque feramus. Hic noster obsequens agendi modus, fortasse imminuet gravitatem tanti ponderis, quo Tu divinis obtemperans placitis, nostrasque secundans preces assu­mere dignatus es. At probe noscimus et compertum habemus promissiones hasce, si alicuius levaminis Tibi forent, nonnisi in minima parte gravissimas concrediti gregis curas imminuere, atque timorem tuum tollere. Profecto Sanctitas Tua, quae, utpote praeclaris omnigenisque ditata virtutibus, idcirco sincerius Christianae humilitatis vestigia sequitur, labore permagno territa sublevet tamen ad coelum oculos et in divina promissione confidet unumquemque secundum proprium laborem mercedem accipere. Hinc dimissum prope ani­mum recreet, atque fidens sibi repetat Divi Bernardi verba: si labor terret, mei’ces invitat. Verumtamen praeter hanc mercedem, quam Tu, Beatissime Pater, in Coelesti Regia jure meritoque Tibi adpromittere debes, augurium alterum etiam nostrum nunc excipere digne­ris, nempe ut etiam hic in terris mercedem magnam consequaris, hoc est ut videas in Tuo Pontificatu innumeras ex toto Orbe gentes magis magisque ad Catholicam Ecclesiam confluere, et ad hanc pacificam Petri Cathedram accurrere, atque Pontificio Tuo Solio, ut verbis utar Ambrosii, devinciantur „Non nodis perfidiae, sed vinculis fidei.“

Next

/
Thumbnails
Contents