Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
32 gnitate vestra favente, memoriae Eius debitum venerationis pignus offerre, in ipso spectans Pontificem parem certamini, quod contra Ecclesiam excitatum fuit, Pontificem nempe, qui supremi Pastoris et Principis dignitatem ac munera admirabiliter sustinuit, qui magnarum virtutum exempla Catholicis populis praebuit, qui magnis gloriae insignibus in suis tribulationibus effulsit, ita ut revera de eo dici possit, splendidum hoc saeculo spectaculum exstitisse mundo et angelis et hominibus. Ex hoc spectaculo illud accidit, ut humana nequitia confusa fuerit, divinae potentiae gloria amplificata, ac Ecclesiae divinum opus et divina vis novum splendoi’em acceperit. Habetis quid susceperim, praestare ut possim, quaeso et obsecro, vestro me studio et benevolentia sustentate. Ea est tempestas, ut nostis, quae contra Ecclesiam nostro aevo erupit, ut in ipsam omni in terris defensore nudatam, dirae coniurationis acerbitas, omnes iniquitatis et calliditatis artes, potentium opes, violentiae arma conversa fuerint, adeo ut ea ubique paene in servitutem redacta, ipsa eius vita in extremum fuerit coniecta discrimen. Oppressa hoc modo Ecclesia, altera ex parte errorum lues, depravatio morum, omni ope ad corruptelam mentium animorumque provecta est, eo conatu et exitu, ut huiusmodi pestis non modo extremos societatis ordines, sed primores etiam funeste pervaserit. Non fidei solum, sed ipsius societatis civilis fundamenta convulsa fuere, et salutiferae revelationis divino munere reiecto, eo etiam perventum, ut humanae rationis ac naturae vis et auctoritas tamquam supremum numen consecraretur. In tanta perturbatione rerum, in ea tirannide, quae libertatis nomen obtinuit, defuerunt in magnis rerum humanarum fastigiis fortes animi, quorum vires pares certamini, pares causae ostenderentur. At non talis fuit tuus animus, tua virtus augustae memoriae Pie, ut magnitudine dimicationis et infidis animis terreri posses; Tu Dei potentia subnixus certamen strenue suscepisti, et in pontificia statione ac vigilia collocatus ostendisti te esse constitutum, ut aedificares, plantares, evelleres, destrueres, confirmares infirma, depravata converteres, et verbum vitae in aeternitatis cibum effunderes; ostendisti Te esse dignum ea causa, quam propugnabas, dignum Apostolico munere, quo fungebaris. Vos enim scitis Emmi Patres, nihil Illi tota vita antiquius fuisse, quam ut errores, qui insidiose serpebant, Apostolica damnatione ac censura confoderet, disciplinam moram defenderet, quarum rerum causa errorum huius aevi syllabum edendum, et Oecumenicum concilium indicendum putavit, intelligens quam magni momenti ea opera essent, ut Catholica fides et doctrina incolumis maneret, ac novo lumine illustraretur. Episcopale autem ministerium respiciens divina ordinatione constitutum, ad regendos in omni orbis regione fideles, in illud tamquam in arcem et propugnaculum Ecclesiae suas curas perpetuo convertit, operam navans in strenuis viris dignisque eligendis, in iis omni praesidio confirmandis, in viduis Ecclesiis suo rectore muniendis, in hierarchia per plures provincias constituenda, quo divina religio tutelam haberet, incrementa susciperet. Eius Apostolicum zelum sensit sacerdotalis ordo, cui voce et exemplo maxima semper ad virtutem incitamenta dedit, sensere sacri ordinis alumni, quibus vel seminaria condidit, vel conditis subsidia impertivit, sensere religiosae familiae, quarum temporibus et spirituali bono studiose consuluit, sensit omnis Christianus populus, quem iubilaeis indictis ad emendationem morum et sanctitatem excitavit, et suis privatis concionibus, quae deinde vulgabantur, ad precum officia, ad iustitae et salutis opera cohortari non destitit, sensere gentes ab omni civili humanitate remotae, quae evangelicae veritatis praecones acceperunt, sensere demum omnes terrae Reges et populi, quorum alios