Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

25 Y. Pretium operae me facturum existimavi, communicando tenores litterarum, quibus S. R. E. Cardinales, Romae degentes, absentibus suis Collegis tristem Summi Pontificis Pii IX. obitum significaverunt, unaque eos ad Comitia pro eligendo novo Summo Pontifice cogenda ac celebranda invitaverunt. Est autem praelaudatarum lit­terarum tenor, ut sequitur : „Miseratione Divina Episcopi, Presbyteri, et Diaconi S. R. E. Cardinales. Reverendissime in Christo Pater et Domine, Frater et Collega Noster Cha- rissime, Salutem et sinceram in Domino Charitatem! Quemadmodum ex publicis nunciis Tibi, Venerabilis uti Frater et Collega Eminentissime, jam allatis compertum est, SSmus Dominus Noster Pius IX. hesterna die sanctissimo exitu ex hac vita mortali migravit. Gravem dolorem, quem nos ex Ejus obitu percepimus, communem Tibi fore non ambigimus, Teque pia tua studia in exstincti Pontificis anima, supremis officiis juvanda, nostris studiis esse consocia­turum. Interea Nobis connitendum est, ut nulla interiecta mora, vacanti Sedi Apo- stolicae, comitiis initis, juxta Canonicas Constitutiones digne, Deo adjuvante, provide­amus. Haec autem comitia, novendialibus exequiis peractis, Romae habebuntur. Te igi­tur, Venerabilis uti Frater et Collega, obtestamur et obsecramus in Domino, ut quamprimum in Urbem advenias, et Nostris Conventibus interessé properes. Firmiter confidentes, romanum iter sine mora Te suscepturum, interim nostrae existimationis et dilectionis sensus Tibi sincero animo profitemur. Datum Romae ex Palatio Apostolico Vaticano in prima Congregatione Nostra et sub sigillis Trium, Nostrorum in Ordine Priorum, die octava hujus mensis Fe­bruarii, anno millesimo octingentesimo septuagesimo octavo. —Apostolica Sede Vacante. C. Card, di Pietro Sub-Decanus. (L. -f- S.) J. Card. Pecci Presb. Prior. (L. + S.) Theodulphus Card. Mertel Diacon. Prior. (L. -j- S.) Petrus Lasagni S. Collegii Secretarius. “ (L. S.) Nr. 1135. Dispositiones de cantanda Missa ,,Te Deum“ facta novi Summi Pontificis electione. Hanc invitationem praeventam a me fuisse, e Circularibus ddto 8-ae curr. Nr. 900. dimissis litteris cognovistis, secundum quarum tenores confestim me romano itineri accinxi, tamque illud celeriter perfeci, ut jam 12-a curr. Generali S. R. E. Cardinalium Congregationi intervenire, et sequenti die lugubribus solemniis depositionis sanctae memo­riae Pii Papae IX. adstare potuerim. Novendialibus taliter exequiis pro animae refrigerio

Next

/
Thumbnails
Contents