Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

28 IV. Quod ab aliquo tempore sacrum inter et saxum positi anxie metuimus, ac­cidit. Summus Pontifex Pius IX. hesterna die, inter pomeridianam horam quintam et sextam, ex hac mortali vita ad aeternam evocatus, sanctam animam suam Creatori reddidit. Quamvis autem egregias prorsus mentis animique dotes, quibus gloriosus Pontifex vel suos hostes in admirationem, omnes autem, qui Catholico censentur no­mine, etiam in amorem sui rapuit, excellentissimas porro virtutes, quibus velut sol re­splenduit, illustria denique acta et facta, quibus nomen pontificatumque suum immor­talitati mandavit, omnes ac singuli Vestrum probe noverint; libenter nihilominus iis omnibus recensendis hoc momento vel propterea immorarer, ut eo luculentius appareat, quid in Capite, quod cecidit, omnes amiserimus, et quantam fecerit jacturam Sancta Dei Ecclesia, cuius tam vehementibus tempestatum procellis undique pressae ac jactatae navis inter medios fluctus suo tam forti, sapiente, ac probato Gubernatore privata est Sed vero ab his nunc recensendis abstinendum mihi est, tempore arctato, ime plane carenti, quippe quem incumbens idque gravissimum officium alio urget et vocat ad aeternam videlicet Urbem, ubi mox eos coadunari oportet, quibus solis jus est e obligatio Ecclesiae Catholicae de novo visibili Capite, de novo supremo Pastore provi dendi. Hoc iter, crastina die arripiendum, ingredi nequeo, quin circa ea, quae ob mor tem Summi Pontificis nostrarum est partium, disponam. Sancta tenemur obligatione, quam filialis, qua erga Caput Ecclesiae ferri noi oportet, pietas ac veneratio deposcit, animam saeculo defuncti Summi Pontificis pii: ferventibusque precibus, maxime vero salutari Missae Sacrificio prosequendi; pari item obstringimur obligatione, Patrem Misericordiarum et Deum totius consolationis assiduii precibus exorandi, ut actum electionis novi Summi Pontificis suo nutu, suaeque gratia^ auxilio ita dirigere dignetur, ut gratum Majestati suae Pontificem sanctae Matris Ec clesiae regimini praeesse ocyus gaudeamus. Quamobrem mox atque DD- Parochi et Parochiarum Administratores prat sentes perceperint, insequenti Dominica die fidelem populum praemonere velint, subst qua feria II. vel III, Missam Cantatam de Requiem pro refrigerio animae pientissime i Domino defuncti Pontificis Pii IX. celebrandam: pro felici autem novi Pontificis ele ctione altera die aliud itidem Missae Sacrificium solemne persolvendum, prout et pos sermones sacros, ex ambone habendos, et pomeridianas Litanias, hoc ex incidenti cui exposito Venerabili Sacramento celebrandas, consuetis orationibus ter Pater et Ave, on tionem item ex Missa pro eligendo Summo Pontifice lingua populi subjungenda ess Cui praemonitioni sive annunciationi, ut fideles condigna devotione respondeant, em cleanda erunt eadem occasione in sermone sacro summa illa beneficia, quae ex Primal Romani Pontificis, divina auctoritate constituto, ad conservandam Ecclesiae Catholic: Nr. 900. Summi Ponti­ficis obitus et quae in huius sequelam Pa­rochis et re­liquis Sacer­dotibus agen­da sint. i k ) ) t S 8 t S e i m t. »­n i _ st n i­e. l­tu ae

Next

/
Thumbnails
Contents