Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

17 enim venit ira illius, et in tempore vindiciae disperdet te.“ Seu ut loquitur S. Gregorius M. ‘): „Mandata Dei, mysteria redemptoris, coelestis patriae gaudia cum festinatione cogno­scite, et praecepta vitae cum festinatione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet bene agere scimus; utrum cras liceat, ignoramus. ° Summo proinde studio enitendum est omnibus, ne pravae huic assuescant incuriae, neve malitiam suam ad ipsum sepulchrum usque prose­quantur; sed potius contractas peccatorum sordes et malorum contagia eluant salutari poeniten­tia, dum tempus et hora sinunt, resipiscant a pristina morum corruptela, cum datur op­portunitas, denique virtuti studeant, et bonorum exercitio operum, quibus monitis si aures animumque admoverint, fiet profecto, ut in mortis agone non sint quatiendi metu, non percellendi timore, sed divino suffulciendi praesidio in osculo Domini sint obdormi- turi, et eius haec plena consolationis verba audituri: „Euge serve bone et fidelis: quia su­per pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui.“ 2) Non possum autem scribendi finem facere, quin in medium adieram, quae de S. Augustini Episcopi et Ecclesiae Doctoris ex hac vita exitu S. Possidius, eius discipulus et familiaris, ac tandem ipse quoque Calamensis in Africa Episcopus, narrat in historia vitae, quam haud multo post obitum S. Doctoris tamquam testis oculatus scripsit. „Di­cere autem, inquit, nobis inter familiaria colloquia consueverat, post perceptum Baptismum etiam laudatos Christianos et Sacerdotes absque digna et competenti poenitentia exire de corpore non debere, quod etiam ipse fecit ultima, qua defunctus est, aegritudine. Nam sibi iusserat Psalmos Davidicos, qui sunt paucissimi, de poenitentia scribi; ipsosque au­tem quaterniones iacens in lecto contra parietem positos diebus suae infirmitatis intueba­tur, et legebat, et iugiter ac ubertim flebat. Et ne intentio eius a quoquam impediretur, ante dies ferme decem, quam exiret de corpore, a nobis postulavit praesentibus, nequis ad eum ingrederetur, nisi iis tantum horis, quibus medici ad inspiciendum intrarent, vel cum eius inferretur refectio, et ita observatum, factumque est, et omni illo tempore orationi va­cabat. “ Quibus certe S. Augustinus suum poenitentiae lachrymis nedum praevenire, sed et praemunire aliorum documento exitum voluit. Quae de dispensatione in observantia quadragesimalis ieiumi praecedentibus an­nis statuta fuerunt, hoc quoque anno valere declaro. Strigonii, Dominica II. post Epiphaniam die 20-a Januarii, 1878. ‘) homil. in Evang- — *) Matth. 25, 21. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents