Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
omnibus mundique illecebris etiam ipse moriatur, sicuti mortuus est Paulus dicendo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Denique ut sedamus, quia est mors in hac vita, et bona mors, hortatur nos, ut mortem Jesu in corpore nostro circumferamus. Qui enim habuerit in se mortem Jesu, et vitam Domini Jesu in corpore suo habebit. Operetur igitur mors in nobis, ut operetur et vita. Bona vita post mortem, hoc est bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine ; ut iam lex carnis legi mentis repugnare non noverit; ut iam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio, sed sit in corpore mortis victoria. Atque haud scio ipse, an maioris virtutis mors ista, quam vita sit. Certe Apostoli movear auctoritate dicentis: Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Unius mors quantum populorum vitam aedificabat! Itaque decet et istam mortem in hac vita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam, qua corrumpitur exterior, ut renovetur interior homo noster, et terrestris domus nostra dissolvatur, ut habitaculum nobis coeleste reseratur. Imitatur igitur mortem, qui se a communione carnis huius abducit, atque illis vinculis solvit, de quibus tibi dicit Dominus per Isaiam : Solve omnem colligationem iniustitiae, dissolve obligationem violentarum commutationum, dimitte Confractos in remissionem, et omnem iniquam circumscriptionem dirumpe. Imitatur et ille mortem, qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus, dum adhuc viveret, conversabatur; aliter enim non diceret: Nostra autem conversatio in coelis est. Unde et nos dum in corpore sumus, usum mortis imitantes, ablevemus animam nostram ex istius carnis cubili, et tamquam de isto exurgamus sepulchro. Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia, quae terrena sunt; ut cum venerit adversarias, nihil in nobis inveniat suum. Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum, evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis. Surgamus hinc, hoc est de saecularibus atque mundanis. Dixit enim Dominus: Surgite, eamus hinc, praecipiens, ut unusquisque surgat de terrenis, erigat animam humi jacentem, et ad superna attollat. “ Caeterum mortem, de qua hic loquitur S. Ambrosius, internam, secretionem nimirum animae ab affectionibus corporis, idest mortificationem, etiam qui se viam, veritatem et vitam dixit'), Salvator Noster, tamquam necessariam obtinendae salutis aeternae, adeoque oppetendae quoque mortis justorum, quae pretiosa est in conspectu Domini2) proposuit ac ursit. „Intrate, ait Filius DeiJ), per angustam viam; quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam.“ Ipse porro dicebat ad omnes: „si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.1)“ „Et qui non odit patrem suum, et matrem suam, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 5)“ „Et qui amat animam suam in hoc mundo, perdet eam. Qui autem oderit animam suam, in vitam aeternam custodit eam(i). “ Et iterum: „Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.“ Denique, ut alia silentio praeter - eantur, generatim dixit: „regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.7)“ Sane Christus Dominus in Evangelio suo non praedicat, nisi separationem, nisi mortificationem, nisi abnegationem sui. Contemptum mundi et regularum eius inspi12 *) Joimu 1 i, 6,— *) cf. P.*. 115, 14. — Matth. 7,— *) Luo. 9. — <•) ib. 14. — «) Joann. 22- — ’) Matth. 11, 12.