Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

120 Encyclieae denique litterae, allocutiones et aliae, cuiuscnnque generis enuucia- tiones Summi Pontificis non secus, ac omnes reliqui actus S. Sedis sufficienter testantur acerbos dolores, Eidem incessantur perferendos. Quae cum Episcopi in memoriam fidelium revocaverint, hi absque dubio intelligent, quantopere necessarium sit continuare idem opus, quod hucusque subministratis generose obulis tam laudabiliter praestitere. — Unde conse­quitur, quod SS. Pater, dum Eppis gratum suuhi animum exprimit propter zelum illum laudabilem, quo collectionem denarii S. Petri majorem adhuc ac adusque in modum se pro­moturos significant, una, ut superius dixi, methodum, qua de incremento indigentiarum S. Sedis fideles edocebunt, néc non selectum mediorum, quae fini indicato aptissima et maxime proficua putabunt, ipsis Eppis relinquendum judicavit, qui certe et ephemeridum catholi­carum cooperatione utentur, quae tantas jam meruere laudes, dum a plurimis annis idem pium opus constanter et zelose promoverunt. Nihil restat amplius, quam ut Illmae et Rssimae DVestrae, semper uni inter primos, ubi de consiliis circa bonum Ecclesiae promovendum capessendis agitur, et cui San­ctitas Sua, prout et Venerabilibus Fratribus, praeattacto documento subscriptis, ac de hac praesenti epistola edocendis, specialem suam impertitur benedictionem, — sensus distinctis­simi aestimii depromam, quo sum Romae, die 4. Octobris, 1878. Illmae et Rssimae DVrae servus, Laurentius Card. Nina.“ Jam inde ab eo tempore, quo Summi Pontificis et Sanctae Sedis civilis prin­cipatus vi armorum,— haec enim erant moralia illa media, quorum et non aliorum ad­miniculo Romam invadere et occupare se velle solemniter professi sunt unificatae Italiae fabricatores, — vi inquam armorum ereptus est, Summus Pontifex et S. Sedes Apostolica nullos amplius redditus habet. Qui patrimonium S. Petri depraedati sunt, assignaverunt quidem Summo Pontifici annuam e publico aerario pensionem. Quamvis vero haec pe­cuniarum assignatio eo tempore contigerit, quo vituli aurei adoratio ubique vix non locorum maxime floruit, nihilominus nec ipsi, qui legem de pensione illa condiderunt, credere poterant, fore aliquando, ut Romanus Pontifex ex aerario status Italici publico vel teruncium acceptet. Summus Pontifex enim jure fortioris, nemine illum protegente, civili principatu, quem S. Sedes plus quam mille annis possedit, spoliari potuit, at vero ad conditionem pensionarii Italiae redigi non potuit, nec poterit unquam. Sane Summi Pontifices a S. Petro, Apostolorum Principe, cuius sunt legitimi successores, non solum hoc didicerunt, ut jurium sacrorum violatoribus, quiqui illi sint, respondeant: „non pos­sumus“ ‘) sed hoc quoque, ut dum dici dictante conscientia debet, dicant etiam: „pecunia tua sit tecum in perditionem.“2) Vix etiam dubitari potest, quin pensionis ex alieno assignatores existimaverint, haud diu onere hoc aerarium Italiae publicum gravatum iri. Palam enim et publice dictum ac praedictum novimus, quia legimus, longum agmen Romanorum Pontificum Pontificatu Pii IX. claudendum esse; ita prorsus, quemadmodum post obitum Pii VII., violente Roma abducti, atque in exilio defuncti, conclamatum le­gimus, ipsum fuisse Romanorum Pontificum ultimum. Civilis S. Sedis principatus, ut *) Act. 4, 20. — “) ib. 8, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents