Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

103 tare prorsus non esse christiano populo, et non maturare misericordiae dies. Nobilissimum hoc praemium ominamur laboribus tuis et sociorum tuorum, dilecte fili, dum apostolicam benedictionem, superni favoris auspicem, et paternae nostrae benevolentiae testem tibi, illis ac ceteris omnibus, qui incepto tuo suffragantur, peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die 23-a Septembris, anno 1878. Pontificatus Nostri anno primo. Strigonii, die 26-a Octobris, 1878. LEO pp. XIII.“ Inter antiquitatum Christianarum scrutatores et elucubratores principem pro­fecto locum tenet Joannes Bapt. Eques de Rossi Romanus, prout ipsius grandia opera, cum illud, ope cuius Romam subterraneam et Christianam descripsit ac illustravit, tum quo inscriptiones Christianas Urbis Romae septimo saeculo antiquiores complexus est, te­stantur, ut alias eiusdem auctoris publicationes etsi minoris voluminis, sed tamen non minoris valoris non commemorem. Praeclarissimum hunc virum, jam sanctae memoriae Summo Pontifici Pio IX. charum, sub cuius gloriosis auspiciis ad Archaeologiam et Epigraphiam Christianam tanto cum zelo et tanto cum rei christianae proventu incubuit Sanctissimus Dominus Noster Leo PP. XIII. pari complectitur benignitate, in cuius tesseram Musaeum Christianum, bibliothecae Vaticanae adnexum, eius curis et industriae cum titulo Praefecti concredere dignatus est ope subnexi Rescripti, unde simul elucet, quanti faciat Beatissimus Pater generatim studia artium et litterarum, in specie autem eruditio­nem, industriam ac fidelitatem praelaudati viri, qui editis operibus exegit monumentum aere perennius. „Dilecto Filio Ioanni Baptistae de Rossi Musei Chkistiani Praefecto­leo pp. xm. Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. Laetamur maxime iure Nos posse verba illa in te convertere, quae olim doctissimus Benedictus XIV. ad virum claris­simum et Vaticanae bibliothecae ornamentum scribebat: „Ingens opus, quod suscepisti summo studio, incredibili labore et assidua cura concinnandum, meretur sane, ut et aposto- licae laudationis praeconiis commendetur, et nostrae benignitatis auctoritatisque testimoniis ac privilegiis decoretur ac muniatur.“ Non enim Nos latet, plurimos veteres codices inde­fesso labore a te descriptos fuisse, atque in accuratos indices et catalogos sapienter relatos : novimus insignia opera sive Christianae epigraphiae, sive de Roma subterranea, quae me­ritam tibi gloriam et immortalem nominis celebritatem ubicumque gentium compararunt: non ignoramus etiam alacritatem, qua sacrae archaeologiae cognitiones, tibi ab ingenio et eruditione quaesitas, assidue sive in coetibus academicis, sive per ephemerides pervulgare apud omnes non desistis. Iamvero, si huic sanctae Sedi solemne semper fuit, eruditos viros et litterarum scientiarumque bene meritos fovere et honoribus amplificare ; singularem certe a Nobis curam et benevolentiam sibi postulat disciplina illa, in qua Ecclesiae incuna­bula illustrantur, lapides ipsi quodammodo et monumenta causam religionis suscipiunt, Romanaeque fidei et auctoritatis diuturnitatem et constantiam testantur. Ut igitur, quantum in Nobis est, hisce studiis faveamus, quae te ab adolescentia aluerunt, ducibus viris illis Angelo Maio et Caietano Marinio, quorum doctrinam feliciter aemularis; decrevimus Museum Christianum, bibliothecae Vaticanae adnexum, tuis curis et industriae cum titulo Nr. 4682. Resc. ptum Apóst olicum, ope cuius Joan. Rossi Musaei Christiani Praefectus nominatur.

Next

/
Thumbnails
Contents