Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

92 mentis vitam conservi sui descripturus iam esset, cum ad coelestem patriam evolavit. Quae quidem sanctitatis fama annorum decursu magis magisque inclaruit, proindeque Ven. Servi Dei Introductionis Causae Commissionem SSmus D. Noster PIUS PAPA IX decimo quinto calendas Septembris anni MDCCCXXXXVII propria manu signavit. Absolutis postmodum actis in gravissimo huiusmodi iudicio praescriptis, institutum primo fuit examen super heroicas Ven. Gerardi virtutes in Antepraeparatorio Conventu quarto Idus Martii anni MDCCCLXXII. Insequenti autem anno, quarto Nonas Martii denuo discussa fuit eius Virtutum praestantia in Praeparatoria Congregatione. In Generalibus tandem Comitiis coram SSmo D. N. PIO PAPA IX in Palatio Apostolico Vaticano, undecimo calendas Maii anni MDCCCLXXIV, Reverendissimus Cardinalis Aloisius Bilio Episcopus Sabinen, et Causae Relator proposuit dubium „An constet de Virtutibus Theo- logalibus et Cardinalibus, earumque adnexis Ven. Servi Dei in gradu heroico, in casu et ad effectum, de quo agitur i11 Ac singuli Patres Consultores, deinde Reverendissimi Car­dinales Sacrorum Rituum Congregationi praepositi suffragium pronunciarunt. Attamen SSmus Dominus Noster gravitatem iudicii animo reputans, antequam sententiam edice­ret, hortatus omnes est, ut divini luminis opem incessanter a Domino postularent. Ite­ratis itaque in humilitate spiritus ad Deum precibus, supremum proferre iudicium consti­tuit in Festo sacratissimi Cordis Iesu Christi, quinta nimirum die ab auspicatissima solem- nitate Quinquagesimi Anniversarii Episcopalis suae Consecrationis, ad quam celebrandam tanta Romam confluxit ex universo Catholico orbe peregrinorum multitudo , publicum ac unanime gratulationis, fidelitatis ac devotionis testimonium erga S. Petri Cathedram eiusque Successorem oblatura. Summus igitur Pontifex, postquam salutarem hostiam pientissime litavit, in nobiliorem aulam Vaticanam arcessivit Rmum pardinalem Aloisium Bilio Episcopum Sabinensem, Sacrorum Rituum Congregationi Praefectum et Causae Relatorem , una cum R. P. Laurentio Salvati S. Fidei Promotore , meque infrascripto Secretario, iisque adstantibus pronunciavit: Ita constare de Virtutibus. Theologalibus et Cardinalibus earumque adnexis in gradu heroico Ven. Servi Dei GERARDI MAIELLA Laid professi ex Congregatione SSmi Redemptoris, ut procedi possit ad ulteriora, nimirum ad discussionem quatuor Miraculorum. — Hoc autem Decretum in Sacrorum Rituum Con­gregationis acta referri, atque evulgari mandavit sexto Idus Iunii anni MDCCCLXXVII. ALOISIUS EPISCOPUS SABINEN. CARD. BILIO S. R. C. PRAEFECTUS. Loco+Sigilli. Strigonii, die 26-a Junii, 1877. Placidus Ralli S. R. C. Secretarius. Nr. 2951. Allocutio SSmi Dni Nostri habita ad S. E- E. Cardinales die 22. curr. Catholici utriusque sexus et omnium ordinum ac classium ex omnibus mundi partibus maximo numero Romam petierunt, episcopale jubilaeum Beatissimi Patris ibi celebraturi, suamque erga S. Sedem Apostolicam fidem, fidelitatem, pietatem, ac adhae­sionem non verbis tantum sed insignibus etiam liberalitatis ac munificentiae actis con­testaturi. Hic tantus tantorum fidelium confluxus non potuit non cor Beatissimi Patris maxima afficere laetitia, cuius interpretem habemus Allocutionem, quam die 22. curr. ad S. R. Ecclesiae Cardinales direxit Sanctissimus Dominus Noster, qui filiis suis gratias

Next

/
Thumbnails
Contents